Arcana Coelestia (Potts) n. 8595

Previous Number Next Number See English 

8595. `Et dixit Moscheh ad Joschuam': quod significet influxum Divinum in verum pugnans, constat ex significatione `dicere' quod hic sit influxus, quia in verum pugnans, quod repraesentatur per `Joschuam'; quod sit influxus Divinus, est quia per `Moschen' repraesentatur Divinum Verum, hoc est, verum quod immediate a Domino procedit; hoc verum, quia est pure Divinum, influit in vera (t)fidei quaecumque, et facit ut vera sint; et ex repraesentatione `Joschuae' quod sit verum pugnans; quod `Joschuah' sit verum pugnans, constat ex eo quod ei mandatum sit ut pugnaret contra Amalekum, hoc est, contra falsa ex interiore malo; contra {1}illud pugnabit verum quod pugnans factum est per influxum {2}Divini Veri; ipsum verum Divinum, quod a Domino immediate procedit, non est pugnans, sed est pacificum: nam {3}est ipsa pax, procedit enim a Divino Bono Divini Amoris Domini; sed hoc ut fiat pugnans, influit apud tales angelos qui in ardente zelo pro vero et bono sunt, et ex zelo illo excitati pugnant; inde verum pugnans quod repraesentatur per `Joschuam.' 2 Quia hoc verum per Joschuam' repraesentabatur, ideo etiam ille factus est dux super filios Israelis post Moschen, et introducebat illos in terram Canaanem, pugnabatque cum gentibus ibi; ideo quoque, cum in terram Canaanem venit, apparuit {4}illi angelus Jehovae cum gladio evaginato in manu, et se {5}vocabat `principem exercitus Jehovae,' Jos. v 13-15; per `gladium evaginatum in manu' significatur verum Divinum pugnans in sua potentia; quod `gladius' sit verum pugnans, videatur n. 2799, 4499, quodque `gladius evaginatus' sit pugnans continue contra falsa et mala, n. 8294; et quod `manus' sit potentia, n. 878, 4931-4937, 7518, 8050, 8153; {6}tum quod per `gentes in terra Canaane' significentur falsa et mala, contra quae pugnandum, n. 8054 {7}. @1 illa$ @2 Divino Vero$ @3 ei inest$ @4 Ipsi$ @5 vocabit I, vocavit T$ @6 et$ @7 i, 8317$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church