Arcana Coelestia (Potts) n. 8604

Previous Number Next Number See English 

8604. `Et fuit, cum elevavit Moscheh manum suam': quod significet cum fides apud illos qui ab Ecclesia spirituali spectaret versus Dominum, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum Divinum, de qua saepius, et ex significatione `elevare manum' quod sit potentiam spiritualem determinare sursum, ita ad Dominum; quod `manus' sit potentia spiritualis, videatur n. (x)6947, 7011; et quia {1} potentia spiritualis est fides, nam omnis potentia in spirituali mundo, hoc est, contra falsa {2}et mala, est veri ex bono, seu fidei ex charitate, n. 3563, 4931. 2 Quid sit spectare versus Dominum, et quid sit spectare versus mundum et ad se, ita quid sit spectare supra se et infra se, videatur n. 7814-7821; quod nempe spectare supra se sit ad proximum, ad patriam, ad Ecclesiam, ad caelum, ita ad Dominum, n. 7814, 7815, 7817; quod spectare infra se sit ad mundum et ad se, n. 7817; quod spectare supra se et infra se sit pro fine habere, et supra omnia amare, n. 7818; quodque homo distinguatur a brutis per quod spectare possit supra se et infra se, et quod cum spectat supra se, sit homo, at cum infra se, sit bestia, n. 7821; quod spectare supra se sit elevari a Domino, n. 7816; Dominus enim influit apud omnem hominem per Verum quod ab Ipso; per hoc dat vitam homini, nam lux quae a Domino est 3 Divinum Verum, et est vita, Joh. i 4; Divinum hoc Verum, quod a Domino, influit in bonum apud hominem, et per illud trahit hominem ad Se, nam vita, quae a Domino, est attractiva, quia est {3}ex amore, omnis enim amor in se habet vim attractionis, {4}quia conjungi vult, usque ut unum sint; cum itaque homo est in bono, et ex bono in vero, tunc attrahitur ille a Domino, ac Ipsi conjungitur; hoc intelligitur per spectare sursum ad Dominum; at cum homo non in bono est, ita non in vero a bono, tunc quoque attrahitur a Domino, sed non potest elevari, nam mala et inde falsa avertunt se; hoc intelligitur per spectare deorsum, seu ad se et ad mundum; quod Dominus trahet 4 hominem ad Se, docet Ipse Dominus apud Johannem, Ego, si exaltatus fuero e terra, omnes traham ad Me Ipsum, xii 32;

ex his nunc constare potest quomodo intelligendum quod cum fides spectaret versus Dominum, verum pugnans vinceret, et cum fides spectaret deorsum a Domino ad se et mundum, quod tunc falsum vinceret, quae significantur {5} per quod `cum Moscheh elevavit manum, praevaleret Israel, et cum demisit manum, praevaleret Amalek.' @1 i est$ @2 ex malo IT$ @3 d ex amore i ea amoris$ @4 prositum conjunctionis, et ita conatum perpetuum ut unum sint$ @5 i haec in sensu spirituali intellecta sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church