Arcana Coelestia (Potts) n. 8625

Previous Number Next Number See English 

8625. `Et dixit, Quia manus contra thronum Jah': quod significet quia violentiam inferre volunt regno spirituali Domini, constat ex significatione `manus contra aliquem' quod sit violentiam inferre, et ex significatione `throni Jah' quod sit regnum spirituale Domini. Quod `thronus Jah' sit regnum spirituale Domini, est quia `thronus' praedicatur de regio Domini, et regio Domini correspondet regnum spirituale Ipsius; sunt duo {1}quae praedicantur de Domino, nempe sacerdotium et regium, sacerdotio Ipsius correspondet regnum caeleste, et regio regnum spirituale, nam Dominus vocatur sacerdos {2}ex Divino Bono, et vocatur rex {3}ex Divino Vero; hoc, nempe Divinum Verum, {4}involvit nomen Christus, et Divinum Bonum {5}nomen Jesus, videatur n. 1728, 2015, 3004, 3009, 6148; `thronus' praedicatur de regio Domini, proinde de regno Ipsius spirituali, similiter Jah; {6}quid `thronus,' videatur n. 5313, et quid `Jah,' n. 8267. 2 Quod ipsam rem attinet, quod nempe illi qui per `Amalekum' repraesentantur, qui sunt infernales genii qui in falso ex interiore malo, violentiam inferre velint regno spirituali Domini, explicatum est supra n. 8593, 8622; qui in falso hujus mali fuerunt non potuerunt arceri ab illis qui ab Ecclesia spirituali, priusquam Dominus in mundum venit et Humanum in Se Divinum fecit; tunc inclusi sunt inferno, unde exsurgere nusquam possum; et quoque communicatio, quae fit per influxum, prorsus adempta est; homo enim Ecclesiae spiritualis in obscuro est quoad verum fidei, et pro vero agnoscit quia Ecclesia sic dixit, non quia verum esse percepit; hoc verum apud illos fit bonum, {7}et inde conscientiae; maligni {8} genii si influerent in {9}id obscurum, destruerent conscientiam mille modis, nam non agunt in vera fidei ibi, sed in ipsas affectiones; et ubicumque appercipiunt aliquid affectionis boni, hoc pervertunt momento, tam clandestine ut ad apperceptionem nullatenus venire possit; aggrediuntur ipsos fines; verbo, malignitas illorum non describi potest, sed comparari cum veneno letali inconspicuo quod ad ipsas medullas penetrat. Plura de his geniis, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum, ab experientia dicentur. {10} @1 in$ @2 quod Divinum Bonum$ @3 quoad Divinum Verum$ @4 significatur per Christum$ @5 per Jesum, videantur$ @6 quod thronus sit Dominus quoad Divinum Verum in coelo, videatur n. 5313, similiter Jah$ @7 cum fit$ @8 i illi$ @9 hoc$ @10 See volume VI, p. 704, note 1, which reads: This proposal was not fulfilled, but presumably the material mentioned here concerning the hells appeared in De Caelo et ejus Mirabilibus et de Inferno, which was published in 1758.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church