8627. Continuatio de Incolis et Spiritibus Telluris Jovis
Incolae telluris Jovis sapientiam ponunt in cogitando bene et juste de rebus quae in vita obveniunt; sapientiam illam hauriunt (c)a parentibus ab infantia, quae successive in posteritatem transfertur, et sic crescit. De scientiis quales in nostra tellure sunt, prorsus nihil sciunt, nec scire volunt; vocant illas umbras et comparant nubibus quae inter solem; ideam hanc de scientiis duxerunt ex aliquibus e nostra tellure qui se coram illis venditarunt quod sapientes essent ex scientiis.