Arcana Coelestia (Potts) n. 863

Previous Number Next Number See English 

863. Quod 'aperuit Noah fenestram arcae, quam fecit' significet statum alterum, cum vera fidei ei apparerent, constare Potest ab ultimis verbis versus praecedentis, quod 'apparuerint capita montium,' et de illorum significatione; tum a significatione 'fenestrae,' de qua prius, n. 655, quod sit intellectuale, proinde verum fidei, quod idem est; et ex eo quod hoc sit primum lucis. De intellectuali seu vero fidei, per 'fenestram' significato, idem hic observandum quod prius, nempe quod nusquam aliquod verum fidei dari queat risi a bono amoris aut charitatis, sicut nusquam aliquod vere intellectuale nisi a voluntario; si removes voluntarium, nullum intellectuale est, ut prius aliquoties ostensum, ita si removes charitatem, nulla est fides: sed quia hominis voluntas est mera cupiditas, ne intellectuale seu verum fidei cupiditati ejus immergeretur, Dominus miraculose providit, et distinxit intellectuale ab hominis voluntario per medium quoddam quod est conscientia, cui charitas a Domino inditur; absque miraculosa hac providentia nusquam aliquis salvari potuisset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church