Arcana Coelestia (Potts) n. 8658

Previous Number Next Number See English 

8658. `Ubi ille castrametatus montem Dei': quod significet juxta bonum veri, constat ex significatione `castrametari' quod sit ordinatio veri et boni, quae Ecclesiae apud hominem, de qua n. 8103 fin., 8130, 813, 8155, et ex significatione `montis Dei' quod sit bonum amoris, de qua n. 795, 796, 2722, 4210, 6435, 8327, hic bonum veri, quia agitur de bono illorum qui ab Ecclesia spirituali sunt, qui per `filios Israelis' repraesentantur; {1} bonum quod illis est bonum veri, hoc bonum est etiam bonum charitatis; ideo etiam {2}vocatur `mons Dei,' quia `Deus' dicitur ubi agitur de vero, et `Jehovah' ubi de bono, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4295, 4402, 7268, 7873; ex his patet quod per `castrametatus ad montem Dei' significetur ordinatio boni et veri quae Ecclesiae juxta bonum veri. Quid per hoc intelligitur, 2 etiam paucis dicendum est: quando homo in priore statu est, nempe {3}quando ex vero agit et nondum ex bono, hoc est, cum ex fide et nondum ex charitate, in statu subeundi tentationes est; per has progressive {4} fertur ad alterum statum, nempe ut ex bono, hoc est, ex charitate et ejus affectione agat; cum itaque prope ad illum statum venit, tunc dicitur `castrametari ad montem Dei,' hoc est, ad bonum ex quo {5}postea aget. Hoc dicitur quia in (t)nunc sequentibus agitur de nova dispositione seu ordinatione verorum, ad ineundum illum statum, ad quem statum etiam venit homo Ecclesiae postquam tentationes subiverat, et antequam lex Divina cordibus inscribitur; in praecedentibus de tentationibus actum est, et in nunc sequentibus agitur de lege promulgata e monte Sinai; `mons Sinai' est bonum {6}in quo verum. @1 i et$ @2 ducitur$ @3 cum$ @4 i magis$ @5 postmodum acturus$ @6 a$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church