Arcana Coelestia (Potts) n. 8665

Previous Number Next Number See English 

8665. `Et interrogabant vir socium ad pacem': quod significet statum Divinum caelestem mutuum, constat ex significatione `interrogare ad pacem' quod sit consociatio quoad statum Divinum caelestem, de qua sequitur, et ex significatione `vir ad socium' {1} quod sit mutuo. Quod `interrogare ad pacem' sit consociatio quoad statum Divinum caelestem, est quia in sensu interno `interrogare ad pacem' est interrogare de vita, ejus prospero et felici, at `interrogare ad pacem' in sensu supremo, ubi agitur de Divino Bono et (t)vero Divino, est consociatio quoad statum Divinum caelestem; `pax' enim in supremo sensu significat Dominum, et inde statum caeli intimi, ubi illi qui in amore in Dominum et inde in innocentia; illi etiam prae reliquis sunt in pace quia in Domino; status illorum vocatur Divinus caelestis; inde est quod per `pacem' hic ille status intelligatur; quid `pax' in supremo et in interno sensu, videatur n. 3780, 4681, 5662, 8455. @1 i seu proximum,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church