Arcana Coelestia (Potts) n. 8668

Previous Number Next Number See English 

8668. `Et narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat Jehovah Pharaoni et Aegyptiis': quod significet perceptionem tunc a vero Divino de potentia Divini Humani Domini contra illos qui in falsis fuerunt et infestaverunt, constat ex significatione `narravit Moscheh' quod sit perceptio a vero Divino; quod `narrare' sit percipere, videatur n. (x)3209, et quod `Moscheh' sit verum Divinum, n. 6752, 6771, 7010, 7014, 7382; ex repraesentatione `soceri Moschis' quod sit Divinum Bonum ex quo bonum conjunctum vero Divino, de qua n. 8643, 8644; ex significatione `omne quod fecerat Jehovah' quod sint illa quae {1}filiis Israelis facta sunt in Aegypto et postea in deserto; quae quia in sensu interno involvunt illa quae facta sunt illis qui ab Ecclesia spirituali Domini fuerunt, ac in terra inferiore detenti, usque dum Dominus Humanum in Se glorificavit, idcirco per illa verba significatur perceptio de potentia Divini Humani Domini; quod illi qui ab Ecclesia spirituali Domini in terra inferiore detenti fuerint, ac ex potentia Divini Humani Domini salvati, videatur n. 6854, 7035, 7091 fin., 7828, 8018, 8054, 8099, 8321; et ex repraesentatione `Pharaonis et Aegyptiorum' quod sint qui in falsis et infestaverunt, de qua n. 7097, 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317. {2} @1 a Domino Israeli$ @2 i Ex his nunc patet, quod per narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat Jehovah Pharaoni et Aegyptiis, significetur perceptio tunc a Vero Divino de potentia Divini Humani Domini contra illos qui in falsis fuerunt et infestaverunt.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church