8689. `Et dixit, Quare tu sedes solus?' quod significet quod absque influxu veri ex bono aliunde, constat ex significatione `sedere solus' cum dicitur de vero Divino immediate a Domino procedente, quod repraesentatur per `Moschen,' quod sit influxus ex illo solo, et non simul aliunde; haec quomodo se habent, constare potest ab illis quae supra n. (x)8685 dicta sunt.