8691. `Et dixit Moscheh socero suo': quod significet reciprocum quod responso, constat ex significatione `dicere' quod hic sit responsum, nam (t)Moscheh respondet socero suo; quod sit reciprocum, est quia per `Moschen' repraesentatur Divinum Verum conjunctum et unitum Divino Bono, n. 8664, 8666; et cum conjunctio et unitio est, tunc est reciprocum, nam bonum agit et verum reagit; reactio est reciprocum {1}quod responso; ita quoque in genere se habet cum bono et vero apud hominem in quo conjuncta sunt. @1 et est$