8694. `Venit ad me, et judico inter virum et inter socium ejus': quod significet quod ex vero revelato tunc disponantur, constat ex significatione `venire ad me' cum de vero Divino, quod repraesentatur per `Moschen' quod sit consulere quid volendum et faciendum, ut supra n. 8692; ex significatione `judicare inter virum et inter socium' quod sit dispositio inter vera; quod `judicare' sit disponere, videatur supra n. 8685; quod sit ex vero revelato, sequitur, nam dicitur mox supra quod populus veniret ad illum ad inquirendum Deum, et nunc infra, quod nota faciat illis judicia et leges Dei. 2 Per revelationem intelligitur illustratio cum legitur Verbum, et tunc perceptio, nam qui in bono sunt et desiderant verum, illi ex Verbo ita {1}docentur; qui autem non in bono sunt, ex Verbo non {2}doceri possunt sed modo confirmari in talibus in quibus ab infantia instructi sunt, ea sive vera sint sive falsa; {3}causa quod illis qui in bono sunt sit revelatio, et illis qui in malo non revelatio, est quia omnia et singula in Verbo in sensu interno agunt de Domino et de regno Ipsius, et angeli qui apud hominem, percipiunt Verbum secundum sensum internum; hoc communicatur homini qui in bono est, et legit Verbum, ac desiderat verum ex affectione, inde illustratio ei et perceptio; nam apud illos qui in bono sunt et inde in affectione veri, intellectuale mentis est apertum in caelum, {4}et anima illorum, hoc est, internus illorum homo in consortio est cum angelis {5}; aliter vero apud illos qui non in bono sunt, ita non ex affectione inde desiderant verum; illis est caelum clausum. 3 Qualis autem illis qui in bono, et inde in affectione veri sunt, est revelatio, non {6} describi potest; non est manifesta nec est prorsus occulta, sed est quaedam consensio et faventia ex interiore quod id verum sit, et non faventia si non verum; {7}cum faventia est, requiescit mens et serenatur, et in eo statu est agnitio quae fidei; causa quod ita sit, est ex influxu caeli a Domino; nam per caelum a Domino est lux, quae {8}intellectum, qui est oculus visus interni, circumfundit et illustrat; quae tunc in illa luce apparent sunt vera, nam ipsa illa lux {9} est Divinum Verum quod procedit a Domino; quod hoc sit lux in caelo, saepius (t)ostensum est. @1 instruuntur$ @2 instrui$ @3 illis est revelatio, his autem non revelatio; causa quod ita sit$ @4 est enim$ @5 i in coelo$ @6 i ita$ @7 et cum verum, tunc quiescentia mentis est$ @8 intellectuale quod$ @9 i quae illustrat,$