872. Quod 'facies humi' sint illa quae apud hominem Ecclesiae, et quod 'humus' dicatur, quia est primus status cum homo fit Ecclesia, constat a significatione humi, de qua prius, quod sit homo Ecclesiae, qui tunc 'humus' appellatur cum ei inseminari possunt bona et vera fidei; prius vocatur 'terra'; sicut in primo capite Geneseos, ubi antequam homo factus caelestis, de illo praedicatur terra, at cum factus caelestis, capite secundo, de illo praedicatur humus et ager; similiter in hoc capite. Solum ex voce 'terra' et voce 'humus,' conspici potest quid significatur in sensu interno, non solum hic sed etiam ubivis in Verbo: per 'humum' in sensu universali significatur Ecclesia, et quia Ecclesia, etiam significatur homo Ecclesiae, nam, ut prius dictum, unusquisque homo Ecclesiae est Ecclesia.