8733. Continuatio de Spiritibus et Incolis Telluris Jovis
Spiritus telluris Jovis, quia in Maximo Homine referunt imaginativum cogitationis, parum loquuntur et multum cogitant; et cum loquuntur est loquela illorum cogitativa, quae ab aliorum loquelis differt in eo quod non terminetur ita in sonorum sed in molle quasi murmur quod intus volubile est; ipsa cogitatio sic se evolvit apud illos in loquelam; causa est quia ex genio inter spirituales et caelestes medio sunt; spirituales enim loquuntur sonore, ac omne cogitationis suae injiciunt loquelae, unde cogitatio illorum, ut sciatur, colligenda est ex vocibus; at caelestes non ita, sed quod voluntatis illorum est, {1} volvit se per aliquid cogitationis in simile undae, quod alterius voluntatem secundum {2}rei statum afficit et movet. @1 i hoc$ @2 statum rei movet et afficit$