8737. Spiritus instructores et castigatores, de quibus supra n. 7802-7812, illos non adeunt, sicut alios in (c)illa tellure, quia non se instrui patiuntur, nec emendantur per disciplinam, sunt inflexibiles, quia ex amore sui id faciunt; spiritus dicunt quod ex frigore cognoscant quod illi sint, et quod cum appercipiunt frigus, ab illis discedant.