8768. `Et eritis Mihi peculium ab omnibus populis': quod significet quod tunc Divinum Verum apud illos prae aliis, constat ex significatione `esse peculium Jehovae' seu `Domini' quod sit esse Domini, nam `peculium' est proprietas et sic possessio; quod sit apud quos Verbum, est quia proprii Domini prae aliis dicuntur qua (x)habent Verbum, hoc est, ubi est Ecclesia; quod illi proprii (x)dicantur, constat a Domini verbis apud Johannem i 11, x 2-4. Quod dicantur peculium qui ab Ecclesia, ita apud quos Verbum, constat apud Davidem, Elegit Sibi Jacobum Jah, et Israelem in peculium Suum, Ps. (x)cxxxv 4;
quod `Jacobus' et `Israel' sint qui ab Ecclesia, apud quos Verbum, patet: pariter apud Moschen, Populus sanctus tu Jehovae Deo tuo te elegit Jehovah Deus tuus ut sis Ipsi in populum peculii ex omnibus populis qui super faciebus terrae, Deut. vii 6, xiv 2. 2 Quod illi sint peculium et proprietas prae aliis, qui habent Verbum, est quia illi sciunt vera et bona fidei; et quia ita, possunt illi prae aliis vivere vitam caeli et sic conjungi Domino; nam bonum, quod facit caelum apud hominem, suum quale habet a veris fidei, ita bonum fit plus caeleste seu plus Divinum apud illos qui habent genuina vera, quae sunt vera ex Verbo; sed si custodiuntur, hoc est, si vivitur secundum illa; {1}quod ita sit, constat apud Moschen, {2}Jehovam (x)contestatus es hodie ut sit tibi in Deum, in Cujus viis iturus sis, et custoditurus statuta Ipsius, et praecepta Ipsius, et judicia Ipsius, et oboediturus voci Ipsius; et Jehovah contestatur tibi hodie ut sis Ipsi in populum peculii, sicut locutus est tibi, et ut custodias omnia praecepta Ipsius, Deut. xxvi 17, 18. @1 ut quoque patet$$ @2 Jehovah AI$