8771. `Et gens sancta': quod significet sic regnum spirituale, constat ex significatione `gentis' quod sint qui in bono, de qua n. 1259, 1260, 1416, 1849, 6005, et ex significatione `sancti' quod praedicetur de vero quod boni, de qua n. 6788, 7499, 8127 fin., 8302, 8330, inde `gens sancta' est bonum ex quo verum. Dicitur `regnum sacerdotum et gens sancta,' (c)et utrumque significat regnum spirituale sed cum differentia; `regnum sacerdotum' significat illos qui in bono sunt ex vero, at `gens sancta' significat illos qui in bono sunt et inde in vero; qui in bono sunt ex vero, illi spectant per vera sursum ad Dominum, at qui in bono sunt et inde in vero, illi in Domino sunt, et ab Ipso spectant vera; succedunt etiam apud illos qui regenerantur, quibus regnum spirituale, hoc est, vita caeli, a Domino (x)implantatur; per verum enim introducuntur in bonum, ita in caelum, nam caelum est bonum, et cum in caelo sunt, tunc {1}ibi et inde spectant vera {2}. @1 e coelo$ @2 i in se et quoque extra se illa quae a se, et successive initiatura bona a quibus . . . [final word mutilated]$