Arcana Coelestia (Potts) n. 8799

Previous Number Next Number See English 

8799. `Quia lapidando lapidabitur': quod significet quod [sic] vera fidei quae {1}eis, pereant, constat ex significatione `lapidari' quod sit poena falsi et violati veri, de qua n. 5156, 7456, 8575; quod ea poena sit illis qui ex confidentia sui ascendunt ad Divinum in caelo quod supra est, est quia tunc omnis intelligentia quae prius illis, pereat; quod tunc caecitate corripiantur, {2}videatur mox supra n. 8797. @1 ei AIT, but possibly altered to eis in A, cp n. 8785$ @2 *** possibly vide$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church