Arcana Coelestia (Potts) n. 8805

Previous Number Next Number See English 

8805. `Et descendit Moscheh de monte ad populum': quod significet applicationem et praeparationem per verum a Divino ad recipiendum vera in bono, constat ex significatione `descendere' cum dicitur de `Mosche,' per quem repraesentatur verum a Divino, quod sit applicatio et quoque praeparatio per illud; ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum a Divino, de qua n. 8760, 8787, et quoque quod sit medians, n. 8787, ita quoque praeparans et applicans; ex significatione `montis' quod sit Divinum in caelo, ita caelum; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, ita qui in vero per quod bonum, et in bono ex quo verum, hic in bono in quo recipienda vera. Interest {1}scire quid in specie significatur per `montem Sinai,' tum quid {2}repraesentatur per `populum Israelem,' ut et quid per `Moschen' {3}in hoc capite et in sequentibus Libri Exodi. 2 Per {4}`montem Sinai' in specie significatur caelum, e quo a Domino vera influunt; inde per quod `Jehovah descendit super montem illum' significatur praesentia Ipsius in caelo; et quia caelum, in quo Jehovah, hoc est, Dominus, per `montem Sinai' significatur, etiam per illum significatur Divinum Bonum unitum Divino Vero ibi, nam inde caelum est caelum. 3 Per {4}`populum' autem {4}`Israelem' juxta hunc montem repraesentatur Ecclesia spiritualis quoad bonum in quo vera fidei implantanda sunt, nam prius ostensum est quod illis qui ab Ecclesia spirituali bini status sint, prior cum per vera ducuntur ad bonum, posterior cum in bono sunt et ex illo in veris; hic cum in bono cui vera implantanda sunt, qui status est status medius inter priorem et posteriorem; vera quae implantantur bono continentur in illis quae e monte Sinai a Domino promulgata sunt, et per Moschen communicata populo. 4 Per {4}`Moschen' repraesentatur in hoc capite et in sequentibus verum a Divino infra caelum conjunctum vero Divino in caelo, (c)ac inde medians inter Divinum in caelo ac inter bonum cui implantanda vera, quod est Ecclesiae spiritualis, ita medians inter Dominum et populum. Haec scire interest propter intellectum sequentium in Libro Exodi. Ex his {5}etiam constare potest quod per `descendit (x)Moscheh de monte ad populum' significetur applicatio et praeparatio per verum a Divino ad recipiendum vera in bono. @1 ut sciatur$ @2 quoque$ @3 hic repraesentatur, nam quae ab hoc capite ad finem libri Exodi continentur sunt illa quae a Jehovah e monte promulgata sunt, et per Moschen communicata populo$ @4 Printed in capital letters in IT$ @5 nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church