8813. `Et fuit voces et fulgura': quod significet statum Divinum in quo revelatio, constat ex significatione `vocum,' quae sunt sonitus tonitruum, quod sint vera Divina, et ex significatione `fulgurum' quod sit rutilatio ac splendor qui veris illis, nam vera Divina ex {1}flammeo lucis, quod ex sole caeli, splendent ac rutilant; inde est quod per `voces et fulgura' significetur status Divinus in quo revelatio; status Divinus per quod talia e caelo descendant, et revelatio per quod `voces et {2}fulgura' sint vera Divina; quod per `voces' quae fulminum e caelo significentur vera Divina, videatur n. 7573, et quod `fulgura' sint splendores inde qui perstringunt visum internum hominis, ac (x)illuminant illos qui in vero {3}ex bono sunt, (c)ac percellunt illos qui in falso ex malo, constat ex locis in Verbo ubi `fulgura' nominantur, ut apud Davidem, Stillarunt aquas nubes, vocem ediderunt aetheres, et tela Tua iverunt, vox tonitrui Tui in {4}orbem, illustrarunt fulgura {5}orbem, commota est et contremuit terra, Ps. lxxvii 18, 19 [A.V. 17, 18];
ibi `vox tonitrui' pro vero Divino, n. 7573, `fulgura' pro splendore ejus, et `orbis' pro Ecclesia; inde `illustrarunt fulgura orbem' pro illustratione Ecclesiae a vero Divino: similiter apud eundem, [2] (x)Illustrabunt fulgura Ipsius orbem, videbit et timebit terra, montes sicut cera liquefient coram Jehovah, Ps. xcvii 4, 5:
apud eundem, Quod vult Jehovah, facit in caelis et in terra, in (x)maribus et in omnibus abyssis; Qui ascendere facit vapores ab extremitate terrae, fulgura pluviae facit, Ps. cxxxv [6,] 7; Jer. x 13, li 16;
`{6}fulgura pluviae' pro splendore veri descendentis e caelo: apud Johannem, Facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, Apoc. xi (x)19, xvi 18;
`voces, {7} fulgura, (c)et tonitrua' pro veris Divinis quae illustrant bonos et terrificant malos: apud Ezechielem, [3] Aspectus animalium (quae {8}erant cherubi) sicut prunae ignis ardentes juxta aspectum lampadum, {9}is incedens inter animalia, ita ut splendor igni, et ex igne exiens fulgur; et animalia percurrendo et revertendo secundum aspectum fulguris, i 13, 14;
ibi `ignis' pro bono amoris, et `ex igne exiens fulgur' pro vero Divino inde; describitur ibi providentia Divina Domini per `cherubos,' quae est verum Divinum procedens ex Divino Bono Domini: apud Danielem, [4] Ecce unus indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut tharschisch, facies ejus sicut aspectus fulguris, et oculi ejus sicut faces ignis, x 5, 6;
`facies sicut aspectus fulguris' pro amore veri, nam verum quod ex amore, secum fert flammeum ex igne, quod est `fulgur': apud Sachariam, [5] Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih buccina clanget, et procedet in procellis meridiei, ix 14;
`telum quod exibit sicut fulgur' pro vero Divino quod perstringit et penetrat; quod `telum' sit verum doctrinae, videatur n. 2686, 2709; {10}ita `telum a Jehovah' est verum Divinum: apud Nahum, [6] Splendor gladii, fulgur hastae, et multitudo confossorum, iii 3:
apud Moschen, Acuturus sum fulgur gladii Mei, Deut. xxxii 41;
pro penetratione veri Divini apud malos, `gladius' pro vero pugnante, n. 2799, 8294, et `fulgur' pro splendore ejus qui perstringit intellectuale, et orbat illud facultate videndi verum: similiter apud Ezechielem xxi 20, 33 [A.V. 15, 28]. Ex his etiam patet quod per `fulgur' intelligitur verum Divinum apud Matthaeum xxviii 3, et Luc. xvii 24. @1 flammea luce, quae$ @2 tonitrua$ @3 et$ @4 Heb (galgal)$ @5 Heb (tebhel)$ @6 fulgur IT$ @7 i et$ @8 sunt$ @9 et IT [possibly ea intended]$ @10 inde$