8819. `Et mons Sinai fumabat totus ille': quod significet apparitionem boni caelestis in maximo obscuro, constat ex significatione `montis Sinai' quod sit bonum caeleste, ut {1}mox supra n. 8818, et ex significatione `fumare' quod sit apparitio {2}in obscuro; per obscurum intelligitur obscurum fidei quale est illorum qui ab Ecclesia spirituali respective ad illos qui ab Ecclesia caelesti, n. 2708 princ., 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289. Per maximum obscurum, quod significatur per quod `mons Sinai fumabat totus' et per id quod mox infra dicitur quod `ascenderet fumus ejus sicut fumus fornacis' intelligitur id obscurum in quo fuit gens Israelitica, coram qua apparitio fiebat; nam Jehovah seu Dominus apparet unicuique secundum quale ejus, n. 8788, 8814; ita sicut amor et sicut lux veri illis qui in bono sunt, at sicut hostis et vindex illis qui in malo sunt; quod talis apparuerit populo {3}Israelitico, constat etiam alibi {4} apud Moschen, Aspectus gloriae Jehovae (x)sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. xxiv 16, 17:
apud eundem, Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne usque ad cor caeli, tenebrae et nubes et caligo, et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. (x)iv 11, 12, v 19 [A.V. 22]:
et apud eundem, Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, et dixistis, Quare moriemur? quia comedet nos ignis magnus hic; si addentes (x)nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. v 20-22 [A.V. 23-25];
[2] quod res ita se habeat, est quia quisque non aliter videre potest Deum quam ex talibus quae in se sunt, ut qui in odio est videt Ipsum {5}ex odio, qui in immisericordia videt Ipsum in immisericordia, et vicissim, qui in charitate et {6} misericordia, vident Ipsum ex illis, ac ita in illis; se habet hoc sicut lucis radii qui cum in formas taetras incidunt, vertuntur illi in colores taetros, at cum incidunt in formas pulchras, tunc vertuntur in colores pulchros. Quod `fumus' sit obscurum veri, et quoque caliginosum quod est falsi, constat apud Esaiam ix 17, 18, xxxiv (x)9, 10; apud Joelem iii 3, 4 [A.V. ii 30, 31]; {7} apud Hoscheam xiii 1, 3; {8} in Apocalypsi ix 17, 18, xviii 2, 18, xix (x)3. @1 d mox i nunc$ @2 d in i at maximo$ @3 illi$ @4 i ut ab his$ @5 in$ @6 i in$ @7 i et$ @8 i tum$