Arcana Coelestia (Potts) n. 883

Previous Number Next Number See English 

883. Quod 'reversa est ad illum columba ad tempus vesperae' significet quod pauxillum apparere inciperent et quod 'tempus vesperae' sit sicut in diluculo ante mane, constare similiter potest ab illis quae dicta sunt prius ad vers. 8, tum ab eo quod hic dicatur 'tempus vesperae'; de vespera videantur quae dicta sunt in cap. 1 Gen., ubi sexies dicitur, quod 'fuit vespera et fuit mane'; est 'vespera' vox regenerationis, et quidem illius ejus status cum adhuc in umbra est, seu cum adhuc modo pauxillum ex luce apud eum appareat; ipsum mane describitur in vers. seq. 13 per quod 'removit tectum arcae, et vidit.' Quia 'vespera' significabat diluculum ante mane, in Ecclesia Judaica toties mentio vesperae fit; tum ideo incoharunt sabbata et festa sua a vespera; ut et mandatum Aharoni ut accenderet lucernam sanctam 'vespere,' Exod. xxvii 21.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church