8848. Dictum est quod tales cum praeparati sunt ad caelum, {1}exuantur vestibus suis et induantur novis splendentibus, ac fiant angeli; hos assimilabant vermiculis qui peracto statu vili mutantur in nymphas et sic in papiliones, quibus tunc datur amictus alius, et quoque alae coloris caerulei, flavi, argentei, aut aurei, et {2}tunc libertas volandi in aere ut in suo caelo, ac conjugia celebrandi, ponendique ova, et sic consulendi propagationi sui generis; ac tunc simul addicantur illis victus dulces et amoeni ex sucis et (x)odoribus variorum florum. @1 tunc exuant vestes suas$ @2 quoque$