Arcana Coelestia (Potts) n. 886

Previous Number Next Number See English 

886. Quod 'oliva' significet bonum charitatis, constat non solum a significatione 'olivae,' sed etiam a significatione 'olei' in Verbo. Oleum olivae erat, praeter aromata, quo ungebantur sacerdotes et reges; et oleum olivae erat pro lucernis; de illo videatur, Exod. xxx 24; de hoc Exod. xxvii 20; causa quod oleum olivae adhiberetur ad unctiones et lucernas, erat quod repraesentabat omne caeleste, proinde omne bonum amoris et charitatis; oleum enim est ipsum essentiale arboris et quasi anima ejus, sicut caeleste aut bonum amoris et charitatis est ipsum essentiale seu ipsa anima fidei; inde repraesentatio. Quod 'oleum' significet caeleste aut bonum amoris et charitatis, multis ex Verbo confirmari potest, sed quia hic nominatur oliva, solum aliqua loca confirmantia de oliva licet afferre; apud Jeremiam, Olivam virentem, pulchram fructu forma, vocavit Jehovah nomen tuum, xi 26;

ubi ita appellatur Ecclesia Antiquissima seu caelestis, quae fundamentalis erat Ecclesiae Judaicae; quare omnia repraesentativa istius Ecclesiae spectabant caelestia, et per caelestia Dominum: [2] apud Hosheam, Ibunt rami ejus et erit sicut oliva honor ejus, et odor illi sicut Libani, xiv 7 [A.V. 6];

ubi de Ecclesia plantanda, cujus honor est 'oliva,' seu bonum amoris et charitatis, et 'odor sicut Libani' est affectio veri fidei inde; 'Libanus' pro cedris, quae significabant spiritualia seu vera fidei: apud Zachariam, Duae olivae juxta candelabrum, una a dextra lecythi et una juxta sinistram illius:... hi duo filii olei puri, stantes juxta Dominum totius terrae, iv 3, 11, 14;

ubi 'duae olivae' pro caelesti et spirituali, ita pro amore qui est Ecclesiae caelestis, et pro charitate quae est Ecclesiae spiritualis; hae sunt ad dextram et sinistram Domini; 'candelabrum' significat hic, sicut repraesentabat in Ecclesia Judaica, Dominum; 'lucernae' caelestia, ex quibus spiritualia sicut a flamma radii lucis seu lux: apud Davidem, Uxor tua, sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut plantae olivarum, Ps. cxxviii 3;

ubi 'uxor sicut vitis' pro Ecclesia spirituali; 'filii' pro veris fidei, quae vocantur 'plantae olivarum' quia a bonis charitatis: apud Esaiam, Relinquentur in eo racemationes sicut decussio olivae, duae tresve baccae in capite rami, xvii 6;

ubi de reliquiis apud hominem; 'olivae' pro reliquiis caelestibus: apud Micham, Calcabis olivam, et non unges te oleo; et mustum, et non bibes vinum, vi 15:

et apud Mosen, Vineas plantabis et coles, et vinum non bibes;... olivae erunt tibi in omni termino tuo, et oleo non unges te, Deut. xxviii 39, 40;

ubi de abundantia doctrinalium de bonis et veris fidei quae, quia tales, rejiciebant. Ex his locis constare potest quod 'folium' significet verum fidei, et 'oliva' bonum charitatis; et quod similia significentur per 'folium olivae, quod columba ferebat in ore,' hoc est, quod nunc appareret apud hominem Antiquae Ecclesiae aliquantulum veri fidei ex bono charitatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church