Arcana Coelestia (Potts) n. 8862

Previous Number Next Number See English 

8862. Quod per `verba quae locutus est Deus' intelligantur vera Divina illis in caelis et illis in terris, est quia decem praecepta, quae decalogus vocantur, et dein statuta, promulgata et mandata e monte Sinai, sunt talia vera quae non solum pro illis sunt qui in terris sed etiam pro illis qui in caelis; nam omnia verba, hoc est, omnia vera quae a Domino, non modo sunt pro hominibus sed etiam simul pro angelis, nam pervadunt caelum et sic transeunt ad terram; at in caelis non sonant sicut in terris, sunt enim ibi in forma spirituali, in terris autem in forma naturali; qualia sunt illa quae in forma spirituali respective ad illa quae in forma naturali, constat ex singulis Verbi in sensu interno et in sensu externo; illa in sensu interno sunt spiritualia at illa in sensu externo, qui est sensus litterae, sunt naturalia; haec accommodata sunt illis {1} in terris, illa autem iis {1} in caelis. [2] Quod ita sit, videri potest ex eo quod Verbum missum sit ac ita transiverit ab Ipso Divino per caelum ad terram; et cum venit ad terram, (o)quod sit verum accommodatum generi humano, quod in terrenis et corporeis est; at quod in caelis accommodatum sit angelis, qui in spiritualibus et caelestibus sunt; quia {2} Verbum tale est, {3} in se est sanctum, nam continet in se caeleste et Divinum. Hoc constare potest manifeste a decem praeceptis decalogi; quisque potest scire quod praecepta illa talia sint, quae nota fuerunt {4} ubivis in terris, sicut quod honorandi parentes, quod non occidendum, non adulterandum, non furandum, quod non responsuri {5} testes falsi; consequenter quod gens Israelitica illa {6} ex solo lumine naturali potuisset scire, nam quaenam gens est quae non illa scit; et tamen ad illa promulganda Ipse Jehovah descendit et promulgavit illa ex igne qui flagrabat usque ad cor caeli; inde constare potest quod praecepta illa plura in sinu contineant quam quae apparent in littera, quod nempe talia quae simul pro caelis sunt, et quae implent caelos; omnia Verbi sunt talia quia a Divino; inde patet unde est quod Verbum sit sanctum, et quid intelligitur per quod Verbum sit inspiratum {7} quoad omnem iotam (o)et apicem, et quoad unumquodvis corniculum, Matth. v 18; Luc. xvi (x)17. Qualia itaque sunt praecepta decalogi in sensu spirituali, hoc est, qualia sunt in caelis, videbitur in sequentibus. @1 i qui$ @2 cum$ @3 i tunc$ @4 sunt$ @5 non erunt in$ @6 talia$ @7 i a Divino, etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church