Arcana Coelestia (Potts) n. 8864

Previous Number Next Number See English 

8864. `Ego Jehovah Deus tuus': quod significet Dominum quoad Divinum Humanum universaliter regnans in omnibus et singulis boni et veri, constat ex eo quod in Verbo non alius per Jehovam intelligatur quam Dominus, n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 3448, 5663, 6280, (t)6281, 6303, 8274, pariter per Jehovam Zebaoth, per Dominum Jehovih, per Jehovam Deum, n. 2921, 3023, 3448, 6303; quodque Dominus (t)dicatur Jehovah ex Divino Bono, quod est Divinum {1} Esse, at Deus ex Divino Vero, quod est Divinum {1} Existere, n. 6905, tum n. 709, 732, 1096, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402; quod sit Divinum Humanum Domini, quod hic per `Jehovam Deum' intelligitur, est quia Dominus quoad illud in Verbo tam per `Jehovam' quam per `Deum' intelligitur, Divinum Bonum, quod Ipse est etiam quoad Humanum, per `Jehovam,' et Divinum Verum, quod Ipse est quia procedit ab Ipso, per `Deum.' [2] Quod Divinum Humanum Domini per `Jehovam Deum' intelligatur, est quia ipsum Divinum quod {2} in Domino, in caelo non potest videri et ne quidem percipi, ita `nec' recipi fide et amore, sed modo Divinum Humanum; quod ipsum Divinum non communicari possit cum angelis in caelo, et minus cum hominibus in terra, nisi per Divinum Humanum, notum est {3} in Ecclesiis ex Domini verbis (o)apud Evangelistas, ubi dicit quod Ipse sit janua, quod {4} sit mediator, quod nemo venire possit ad Patrem quam per Ipsum, quod nullus noscat Patrem quam Ipse, et quod nullus viderit Patrem, ne quidem aliquam speciem Ipsius; inde patet quod sit Dominus {5} Qui hic per `Jehovam Deum' intelligitur; quod etiam Ipse sit qui redemerit humanum genus et liberaverit ab inferno, etiam notum est; haec significantur per verba quae sequuntur, nempe per `eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum'; ex his nunc patet quod Jehovah Deus, Qui locutus e monte Sinai, sit Dominus quoad Divinum Humanum. [3] Quod hoc primum sit quod e monte Sinai a Domino dicitur {6}, est quia hoc erit universaliter regnans in omnibus et singulis quae sequuntur, nam quod primum dicitur, hoc memoria tenebitur in sequentibus, et hoc spectabitur {7} ut universale quod in illis erit; quid universaliter regnans, videbitur in sequentibus; quae a Domino dicta sunt {8}, illa omnia sunt talia, quod nempe quae primum dicuntur, in sequentibus regnabunt, (c)ac involvent illa, ac ita successive illa quae in serie; quae (o)in hoc capite sequuntur sunt praecepta decalogi, quae sunt vera interna, et dein statuta, quae sunt vera externa; in his et (o)in illis regnabit Dominus quoad Divinum Humanum, nam sunt ex Ipso, et {9} sunt Ipse, quippe {10} vera quae vera sunt procedunt omnia ab Ipso, et quae procedunt ab Ipso sunt Ipse; quod Dominus quoad Divinum Humanum sit quod in omnibus et singulis fidei regnabit, etiam notum est in Ecclesiis, nam docetur quod absque Domino nulla salus, et quod omne verum et bonum fidei sit ab Ipso, ita quia Ipse est a Quo fides, est ipse fides apud hominem, et si fides, est etiam omne verum, quod doctrina fidei, quae e Verbo, continet; inde quoque est quod Dominus dicatur Verbum {11}. [4] Quod quae praecedunt regnabunt in sequentibus, et sic in serie, (o)ut supra dictum est, constat ex singulis quae Dominus locutus est, imprimis ex oratione Ipsius, quae Oratio Dominica vocatur; in illa omnia in tali serie consequuntur {12}, ut quasi constituant columnam a supremo ad imum crescentem, in cujus interioribus sunt quae in serie praecedunt; quod primum ibi est, hoc intimum est, et quod succedit ordine, hoc addit se intimo {13} successive, et sic crescit {14}; quod intimum est, hoc in illis quae circumcirca sunt (x)regnat universaliter, hoc est, in omnibus et singulis, nam inde est essentiale existentiae omnium. @1 i est$ @2 non$ @3 i ex Verbo$ @4 i ipse$ @5 i quoad Divinum Humanum$ @6 dicatur$ @7 i ab illis,$ @8 docentur$ @9 i sic$ @10 nam$ @11 ita quod Ipse sit a quo fides, adeo ut Ipse sit fides apud hominem, et si est fides, est etiam omne verum quod doctrina fidei, quae e Verbo, continet: etiam Dominus quoad Divinum Humanum in omnibus et singulis Verbi universaliter regnat, nam omnia et singula ibi ex Domino sunt, et in supremo sensu de Ipso agunt, inde sanctitas est Verbi, quod singula Verbi de Domino in sensu supremo agant, et quod inde sanctitas Verbi, pluries prius ostensum est$ @12 i et se insinuant sequentibus$ @13 i ab extra$ @14 i columna$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church