Arcana Coelestia (Potts) n. 8899

Previous Number Next Number See English 

8899. `Quam Jehovah Deus tuus dat tibi': quod significet ubi Divinum et inde influxus, constat ex eo quod haec dicantur de caelo, quod hic significatur per `terram,' n. 8898; inde `Jehovah Deus' est Divinum ibi, et `dare' est influxus, nam caelum in communi apud omnes, et in particulari apud unumquemvis, est receptio influxus a Divino. Quod talia {1} significentur per praeceptum de honorandis parentibus, videri potest alienum, quia distat a sensu litterae; sed sciendum quod praecepta decalogi pro nominis sint tam illis qui in mundo sunt quam illis qui in caelo; sensus litterae seu externus pro illis qui in mundo, et sensus spiritualis seu internus pro illis qui in caelo, et inde uterque sensus, tam externus quam internus, pro illis qui dum in mundo etiam in caelo sunt, hoc est, pro illis qui in bono vitae secundum vera doctrinae sunt; quod praecepta decalogi etiam sint pro illis qui in caelo sunt, patet a sensu interno omnium quae in Verbo, et evidenter {2} ex eo quod quae Jehovah Deus, hoc est, Dominus, Ipse loquitur {3}, non solum sint pro hominibus aut mundo sed etiam pro angelis, immo pro toto caelo, nam Divinum Verum quod procedit a Domino transfluit caelum et pervadit usque ad hominem; ita haec decem praecepta quae Ipse Dominus e monte Sinai locutus est; [2] quia haec non solum pro illis qui in mundo sed etiam pro illis qui in caelo dicta sunt, ideo non potuerunt percipi similiter utrinque, sicut hoc praeceptum, quod (x)honorarent patrem et matrem {4} propterea ut prolongarentur dies eorum super terra quam Jehovah Deus daret illis; in caelo enim non conveniunt parentes et liberi sicut in terra, quare pro `patre' ibi est Dominus, et pro `matre' est regnum Ipsius; nec de illis {5} in caelo dici potest quod prolongarentur dies, quia vivunt ibi in aeternum; nec ibi intelligi potest terra, sicut in hoc praecepto terra Canaan, sed pro illa Canaan caelestis seu caelum. Quia per `patrem et matrem' {6} intelligitur Dominus et regnum Ipsius, idcirco praeceptum hoc est quartum in ordine, et sanctitate excedit sequentia; praeceptum de cultu Jehovae, hoc est, Domini, est primum et secundum, quia sanctissimum; dein praeceptum de sabbato, quia per hoc in supremo sensu significatur unio Ipsius Divini ac Divini Humani in Domino; post hoc sequitur praeceptum de honorandis parentibus, quia per hoc significatur amor Domini, et inde amor boni et veri quae a Domino. Quoniam {7} haec per hoc praeceptum significantur, idcirco contemptus parentum recensetur inter crimina, quae significantur per `effundere sanguinem,' Ezech. xxii 6, 7; ac ideo filii inoboedientes et refractarii lapidabantur, Deut. xxi 18-22. @1 haec$ @2 manifeste$ @3 loquutus est de monte Sinai$ @4 omnia enim quae Ipse Dominus loquitur, talia sunt; et quia simul pro coelo, non possunt percipi similiter ibi sicut in mundo, sicut quod honorarent ibi patrem suum et matrem suam$ @5 i qui$ @6 i in sensu interno$ @7 Quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church