8906. `Non furaberis': quod significet quod non alicui ejus bona spiritualia auferenda sint, et quod sibi non tribuenda quae Domini sunt, constat ex significatione `furari' quod sit (x)auferre alicui bona spiritualia; quod haec per `furari' significentur, est quia divitiae et opes in spirituali sensu sunt cognitiones boni et veri, in genere omnia illa quae fidei et charitatis, hoc est, quae vitae spiritualis apud hominem sunt, quapropter illa alicui auferre est in sensu spirituali furari'; et quia omnia bona spiritualia, hoc est, omnia fidei et charitatis, sunt unice a Domino et prorsus nihil ab homine, idcirco per `furari' etiam significatur sibi tribuere quae Domini sunt; qui hoc faciunt vocantur etiam {1} `fures' et `praedones' apud Johannem, Amen dico vobis, Qui non (t)ingrediens est per januam in caulam ovium, sed `ascendit' aliunde, is est fur et latro; qui vero ingrediens est per januam, pastor est ovium; Ego sum janua [ovium; omnes qui ante Me fuerunt, fures fuerunt et latrones fuerunt, sed non, audiverunt illos oves. Ego sum janua] per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet; fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat; Ego veni ut vitam habeant, et abundantiam habeant, x 1-13;
`ingredi per januam in caulam ovium' est per Dominum, nam Dominus est `janua,' ut Ipse dicit; `oves' sunt qui in charitate et inde in fide; hi per `Dominum' ingrediuntur cum agnoscunt quod ab Ipso omne fidei et charitatis, nam haec tunc ab Ipso influunt {2};
at aliis tribuere illa, imprimis sibi, est auferre illa, ita `mactare et perdere'; qui (x)sibimetipsis tribuunt illa quae Domini sunt, etiam in operibus ponunt meritum, et semet {3} faciunt justitiam, de quibus n. 1110 (x), 1877, 2027, 2273, 2340, 2373, 2400, 3816, 4007 fin., 4174, 4943, 6388-6390, 6392, 6393, (x)6478; hoc nunc est `furari' in (t)spirituali sensu, (m)et hoc obvenit angelis in caelo cum ab homine legitur in Verbo `furari,' nam angeli Verbum non nisi quam spiritualiter intelligunt {4}.(n) [2] Simile per `furari' significatur {5} apud Hoscheam, Quando sanavi Israelem, tunc revelata est iniquitas Ephraimi, et mala Samariae, quia fecerunt mendacium, et fur venit, diffundit se turma foras; (x)nunc circumdant illos opera illorum coram faciebus Meis; per malitiam suam laetificant regem, et per mendacia sua principes, vii 1-3:
et apud Joelem, Venit dies Jehovae, ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum desertum vastitatis; sicut aspectus equorum aspectus illius, et sicut equites ita currunt, sicut sonitus curruum super verticibus montium; in urbe discurrunt, in muro currunt, in domos ascendunt, per fenestras ingrediuntur sicut fur; coram illo commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem, ii 1-10;
agitur ibi de Ecclesiae desolatione, cum falsa irrumpunt et destruunt vera; falsa haec {6} sunt `fures qui ascendunt domos et per fenestras ingrediuntur'; quis non miraturus est cur dicitur quod `dies Jehovae erit sicut aspectus equorum' et quod tunc `sicut equites [ita] current, in urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur, commovebitur terra, contremiscent caeli, atrabuntur sol et luna, et contrahent splendorem stellae?' qui non de sensu interno aliquid scit, et qui in corde suo sanctitatem Verbi in dubium vocat, is dicet quod haec solum voces sint absque Divino inibi recondito, et forte vocabit {7} dictiones inanes; at qui credit quod Verbum sanctissimum sit, quia Divinum, et insuper (o)qui novit quod sensus internus sit, qui agit de Ecclesia, de caelo, deque Ipso Domino, {8} is fatebitur quod singulae voces ibi singula pondera sint; quid itaque voces et dictiones ibi significant, paucis explicandum: [3] `dies Jehovae' est ultimus status seu ultimum tempus' Ecclesiae, cum `non amplius' verum sed loco veri falsum, `ignis qui ante eum comedit {9} est mali cupido, `flamma quae post eum [inflammabit]' est falsi cupido inde, `aspectus equorum' est intellectuale ratiocinans ex falso sicut ex vero, `equites qui currunt {10}' sunt ratiocinatores, `currus' sunt doctrinalia falsi, `urbs' est ipsa doctrina, `murus in quo currunt' est essentiale falsum, `domus quas ascendent' est voluntarium hominis, `fenestrae per quas ingredientur' sunt intellectualia, `fur' est falsum quod aufert verum, terra quae coram illo commovebitur' est Ecclesia, etiam `caeli qui contremiscent,' `sol' est amor in Dominum, `luna' est fides in Ipsum, illa `atrari' dicuntur cum `non amplius' apparent, `stellae' sunt cognitiones boni et veri quae non amplius ex fide et amore, ita e caelo, lucem habebunt, quod est `contrahere splendorem'; ex his constare potest quid haec in communi involvunt, tum in quo sensu dies ille, seu {11} ultimus status Ecclesiae dicitur `fur qui ascendet domos et ingredietur per fenestras,' quod nempe sit falsum quod tunc {12} occupabit totum hominem, tam ejus voluntarium quam ejus intellectuale, et sic auferet omne verum et bonum. Simile per `furem' significatur apud Obadiam, Dixit Dominus Jehovih Edomo, Si fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris? nonne furabuntur quod illis satis? vers. [1,] 5:
similiter per `furem' seu `furantem,' Sach. v 1-4: {13} l 17-19 [A.V. 18-20]; {14} Matth. vi 19, 20. [4] Sicut omnia statuta a Domino mandata filiis Israelis fundata sunt in legibus ordinis quae in caelo, hoc est, existentiam et essentiam suam traxerunt e mundo spirituali, idcirco etiam illa quae de furtis lata sunt; sicut quod Qui furatus bovem et vendens, quinque rependet, si pecudem quattuor, Exod. (x)xxi 37 [A.V. xxii 1]:
tum, Fur in perfossione percussus, {15} non sanguis; orto autem {16} sole sanguis, fur rependet vel vendetur; si invenitur in manu ejus, restituet duplum, Exod. xxii 1-3 [A.V. 2-4]:
Qui furatus fuerit virum eumque vendiderit, sed inventus fuerit in manu ejus, moriendo morietur, Exod. xxi 16:
Si inventus {17} vir qui furatus {18} fuerit animam de fratribus suis, de filiis Israelis, et quaestum fecerit in eo, dum vendiderit eum, occidetur fur hic, ut removeas malum e medio tui, Deut. xxiv 7;
`viri ex filiis Israelis' in sensu interno sunt qui in veris et bonis fidei, ita in sensu abstracto sunt fidei vera et bona, (o)n. 5414, 5879, 5951, quare `furari virum ex filiis Israelis' est auferre illa, et `vendere illum' est abalienare, et quoque facere ut serviant; vera enim et bona fidei, quia a Domino, in statu libero sunt, nec serviunt nisi Soli Domino; at cum abalienantur, tunc in statum servum veniunt, nam serviunt alicui {19} malo amoris sui vel mundi, ita {20} alicui cupiditati corporeae; inde legis hujus derivatio et correspondentia; et quia tunc verum et bonum (o)Ecclesiae e libero fit servum, ita e vivo fit mortuum, ideo {21} poena, quae effectus, est mors {22}. @1 d illi vocantur i illi etiam$ @2 et per Ipsum ingredi, est agnoscere quod ab Ipso omne fidei et charitatis sit, nam haec tunc ab Solo Ipso influunt$ @3 simile$ @4 intelligant$ @5 de eis etiam ita$ @6 hic$ @7 After inanes$ @8 qui sancta continet, et in supremo sensu Divina, quia de Ipso Domino$ @9 comedet$ @10 current$ @11 hoc est,$ @12 tunc falsum$ @13 i et$ @14 i tum$ @15 i ei$ @16 vero$ @17 invenitur$ @18 furens altered to furatus$ @19 tunc$ @20 seu$ @21 idcirco$ @22 quod moriendo moriatur$