Arcana Coelestia (Potts) n. 8980

Previous Number Next Number See English 

8980. `Et exibit mulier illius cum illo': quod significet statum veri cum jucundo conjuncto etiam post pugnam, constat ex significatione `exire,' nempe ex servitio, quod sit status post pugnam, {1}n. 8975, et ex significatione `mulieris' quod sit jucundum conjunctum, de qua mox supra n. 8979. Ex his patet quinam hic per `servos' repraesentati {2}sunt, quod nempe illi qui in fide doctrinalium Ecclesiae suae {3}sunt et non in bono correspondente sed in jucundo quod mentitur bonum correspondens; servitium illorum apud dominum suum significat statum illorum antequam in caelum possunt immitti, at exitus (c)ex servitio significat statum illorum cum in caelum {4}recipiuntur; sed quia {5}solum in fide doctrinalium Ecclesiae suae sunt et non in bono correspondente, ita non in vero boni, hoc est, in fide charitatis, ideo non ulterius in caelum intromitti queunt quam ad introitum ibi; qui enim in introitu ad caelum sunt communicant per verum quod fidei cum illis qui in caelo sunt , et per jucundum vero conjunctum cum illis qui extra caelum, non aliter ac {6}faciunt cutes seu tunicae quae cingunt corpus; hae {7} per sensum tactus communicant cum mundo, et per nexum fibrosum cum vita animae in corpore; inde est quod qui in introitu ad caelum sunt, et repraesentantur per servos Hebraeos, cuticulares in Maximo Homine dicantur, de quibus videatur n. 5552-5559. Sed tales sunt plurium generum et specierum, sicut sunt cuticulae seu tunicae in corpore; hae {7} sunt quae cingunt totum corpus, sunt quae cingunt interiora in communi, sicut peritonaeum, pleura, pericardium, et sunt quae in specie singula viscera ibi; omnes {8} sunt respective servitia. @1 i nam per servitium sex annorum significatur status laboris et alicujus pugnae,$ @2 sint$ @3 After correspondente$ @4 recipi possunt$ @5 i usque$ @6 solent$ @7 i enim$ @8 i hi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church