8999. `Perfide agendo illo in eam': quod significet id contra leges ordinis Divini, constat ex significatione `perfide agere' quod sit contra verum Divinum, seu quod idem est, contra leges ordinis Divini; quod id per `agere perfide' significetur, patet ex illis quae nunc supra n. 8998 allata sunt. Leges ordinis Divini sunt vera in caelo, nam `Divinus ordo' est ex Divino Vero quod procedit a Domino, n. 8700, 8988. `Perfide agere' est sollemnis formula in Verbo, significans in sensu interno agere contra verum et bonum in caelo, seu quod idem, contra ordinem Divinum, ut Esai. (x)xxi 2, xxxiii 1, xlviii 8; Jer. iii 20, (x)v 11, xii 1, 6; Hos. v 7, vi 7; Mal. ii 10, 11, 14, 15; Ps. lxxviii 57; Ps. cxix 158.