Arcana Coelestia (Potts) n. 9005

Previous Number Next Number See English 

9005. `Exibit gratis nullo argento': quod significet abalienationem inde absque vero ei conjuncto, constat ex significatione `exire,' hic (c)ex servitio et a copulatione, quod sit derelictio domini viri sui, ita abalienatio, et ex significatione `gratis nullo argento' quod sit absque vero ei conjuncto; quod `argentum' sit verum, videatur n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, (x)8932. Quomodo cum hoc se habet, constat ex illis quae mox supra n. 9003 ostensa sunt, quod nempe affectio naturalis conjuncta vero spirituali, quae per `ancillam desponsatam filio' significatur, nequaquam subsistere possit absque sustentatione a spirituali, quapropter si non sustentatur, solvitur conjunctio, proinde abalienatur; quod hoc fiat absque vero inde ei conjuncto, est quia illa tunc associatur alteri, quod (t)non fieri potest cum vita ex vero aliunde; tale significatur per {1}illa verba, quia cum consociationibus in spirituali mundo ita se habet. @1 haec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church