Arcana Coelestia (Potts) n. 9010

Previous Number Next Number See English 

9010. `Et Deus occurrere fecerit ad manum illius': quod significet apparens sicut casus, constat ex idea de casu apud antiquos quae fuit quod {1}contigerit a Deo, {2}quare casum ideo expresserunt per quod `Deus occurrere fecerit ad manum'; qui enim ab antiquis Ecclesiis fuerunt sciverunt quod providentia Domini esset in omnibus et singulis, et quod contingentia, hoc est, quae apparebant ut casus, essent providentiae; quapropter {3} simplices, qui non potuerunt distinguere inter illa quae ex permissione fiebant et quae ex beneplacito, Domino tam bonum quam malum tribuebant, bonum, quia sciebant quod ab Ipso omne bonum, malum autem propter apparentiam; nam cum homo mala facit et per ea avertit se a Domino, apparet sicut Dominus Se {4}avertat, nam tunc apparet Dominus ei a tergo et non a facie; inde nunc est quod si quis percusserit aliquem ex casu, ita absque voluntate ex praeviso, {5}expressum id per quod `Deus occurrere fecerit ad manum.' Quod providentia Domini sit in omnibus et singulis, videatur n. 1919 fin., 4329, 5122 fin., 5155, 5195, (x)5894 fin., 6058, 6481-6487, 6489, 6491, 7004, 7007, 8478, 8717, quod contingentia seu casus sint providentiae, n. 5508, 6493, 6494, {6}quod malum tribuatur Domino cum tamen {7}sit ab homine, {8} n. 2447, 5798, (x)6071, 6832, 6991, 6997, 7533, 7877, 7926, 8197, 8227, 8228, 8282, 8284, 8483, 8632. @1 d Deus contigerit ita a Deo i exstiterit a Deo$ @2 quem$ @3 i etiam$ @4 averterit$ @5 expresserint$ @6 Sed de malis quod tribuantur$ @7 sint$ @8 i videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church