9014. `A cum altari Meo sumes illum ad moriendum': quod significet damnationem etiamsi fugit ad cultum Domini, et supplicat de remissione, ac promittit paenitentiam, constat (c)ex significatione `altaris Jehovae' quod sit principale repraesentativum cultus Domini, de qua n. 921, 2777, (x)2811, 4541, 8935, 8940; et quia {1}erat repraesentativum cultus, {2}ideo `fugere ad altare' est ad Dominum, et supplicare de remissione, et quoque paenitentiam promittere, nam unum sequitur alterum; et ex significatione `mori' quod sit damnatio, de qua n. 5407, 6119, 9008. [2] Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae in superiore paragrapho, n. 9013 ostensa sunt, quod nempe dolus in spiritualibus, hoc est, hypocrisis, non possit remitti; causa est quia dolus est sicut venenum quod penetrat usque ad interiora, et necat omne fidei et charitatis, et destruit reliquias, quae sunt vera et bona fidei et charitatis in interioribus hominis a Domino recondita, quibus destructis nihil vitae spiritualis amplius superest; {3}de reliquiis, videatur n. 468, 530, 560-563, 660, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284, (x)5135, 5342, 5344, 5897, 5898, 6156, 7560, 7564; quapropter cum tales ad Dominum supplicant de remissione, et paenitentiam promittunt, quae significantur per `fugere ad altare,' nihil prorsus ex corde supplicant et promittunt sed solum ex ore, ideo non audiuntur, nam Dominus ad cor spectat et non ad voces a corde abstractas et abalienatas; inde nulla illis remissio, quia nulla apud illos est dabilis paenitentia. [3] Creditur a plerisque intra Ecclesiam quod (t)peccatorum remissio sit eorum abstersio et ablutio sicut sordium ab aquis, et quod post remissionem incedant mundi et puri; talis opinio regnat imprimis apud illos qui soli fidei ascribunt omne salvationis; sed sciendum quod cum remissione peccatorum prorsus aliter se habeat; Dominus remittit unicuique peccata, quoniam est ipsa Misericordia, sed usque ideo non `remissa' sunt nisi homo seriam paenitentiam agat, ac desistat a malis, (c)et dein vivat vitam fidei et charitatis, et hoc usque ad finem vitae suae; cum hoc fit, tunc homo vitam spiritualem, quae vocatur vita nova, a Domino accipit; cum ab hac vita spectat mala vitae suae prioris, et aversatur et horret illa, tunc primum mala remissa sunt, nam tunc tenetur homo in veris et bonis a Domino ac detinetur a malis; inde patet quid remissio peccatorum, et quod (c)illa non possit intra horam dari nec intra annum; quod ita sit, Ecclesia {5} novit, nam dicitur illis qui Sanctam Cenam obeunt, quod peccata remittantur si incohent vitam novam abstinendo a malis ac horrendo illa. [4] Ex his nunc patet quomodo se habet cum hypocritis qui inescati sunt malis per dolum quoad interiora, quod paenitentiam agere nequeant; ipsae enim reliquiae boni et veri apud illos consumptae et deperditae sunt, et cum illis omne vitae spiritualis; et quia (t)paenitentiam non possunt agere, non illis potest remitti. Hoc significatur per quod sumendi sint {6}ab altari ad moriendum, qui proximum dolo occidunt. [5] Damnatio (c)eorum descripta est per Davidis prophetica de Joabo, cum is dolo occiderat Abnerum, ita, Non exscindetur a domo Joabi fluxum patiens, et leprosus, et sustentans se baculo, et cadens gladio, et carens pane, 2 Sam. iii 27, 29;
`fluxum patiens' significat profanationem boni amoris, `leprosus' profanationem veri fidei, n. 6963, `sustentans se baculo' seu claudus significat illos apud quos omne bonum est deperditum, n. (x)4302, 4314, `cadens gladio' illos qui continue moriuntur per falsa, n. 4499, (x)6353, 7102, 8294, `carens pane' deprivatos omni vita spirituali, `panis' enim est sustentatio vitae spiritualis per bonum, n. 6118, 8410; quia tales per `Joabum' significati sunt, ideo Joabus jussu Schelomonis occisus est ad altare quo fugit, I Reg. ii 28-32. @1 d erat i est$ @2 idcirco$ @3 quid reliquiae$ @4 d remissa i abstersa$ @5 i etiam$ @6 a cum$