Arcana Coelestia (Potts) n. 9020

Previous Number Next Number See English 

9020. `Moriendo morietur': quod significet damnationem, {1}ut supra n. (x)9008. Quod sint (m)damnati qui applicant vera fidei ad mala et sic abalienant a se, est quia prius agnoverunt illa, nam verum fidei quod semel agnitum est, cum postea applicatur ad malum, commiscetur {2} cum falso ex malo, inde profanatio; quod {3}hoc sit profanatio, {4}videatur ex locis infra n. 9021 citatis;(n) ut hoc melius intelligatur, (s)sit exemplum illustrationi: qui ex arbitrio dispensare volunt illa quae Domini sunt, imprimis quae caelestis vitae apud {5}hominem, ob finem ut dominentur super omnes et ut lucrentur mundum; illi cum ex {6}verbis Domini confirmantia sumunt, sunt `fures' in spirituali sensu, nam furantur vera ex Verbo et applicant ad mala; quod mala sint, est quia pro fine habent dominatum et lucrum, et non salutem animarum; iidem si vera ex Verbo quae ad {7}mala applicant, prius absque fine dominatus ac lucri agnoverunt, tunc illa profanant, nam sic falsa ex {8}malis commiscent veris; tales nequaquam possunt effugere damnationem, nam per id deprivant se omni vita spirituali; {9}quod deprivant se illa vita, patet ex eo quod cum sibi relicti ex se cogitant ac inter se loquuntur, nullam fidem veris {10}habeant; non credunt Dominum, nec caelum, nec infernum; sed usque haec ore ferunt prae aliis, quoniam ardor dominandi et lucrandi ad haec ut ad media ad fines suos excitat; regnat hoc imprimis in gentilismo Christiano, ubi idola sanctificatorum hominum (t)exponuntur adorationi, {11}coram quibus flectunt genua et se substernunt, etiam ipsi ex dolo ut fallant et persuadeant. (s) @1 videatur T$ @2 i aliquo modo$ @3 inde$ @4 videantur loca infra n. 9021 citata$ @5 hominem altered to homines$ @6 Verbo$ @7 malum$ @8 malo$ @9 quapropter etiam tales$ @10 habent$ @11 coram quibus altered to nam coram illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church