Arcana Coelestia (Potts) n. 9031

Previous Number Next Number See English 

9031. `Et curando curabit': quod significet restitutionem, {1}nempe per interpretationem; quae enim in sensu litterali Verbi sunt, si interius spectantur, omnia concordant; se habet hoc sicut quod dicatur in Verbo de sole quod oriatur et occidat, cum tamen is non oritur nec occidit, sed quod {2}talis aspectus appareat {3} incolis in tellure, quia haec circum axem quotidie vertitur; haec veritas naturalis latet in priore, quae secundum apparentiam visus externi est; {4} si contra eam apparentiam dictum fuisset in Verbo, vulgus non caperet, et quod vulgus non capit {5} nec credit; similiter se habet cum Sole caeli, qui est Dominus, de quo etiam dicitur quod oriatur, sed in cordibus cum homo regeneratur, et quoque cum in bono amoris et fidei est, et quod occidat cum homo in malo et inde in falso est; cum tamen Dominus jugiter in ortu est, unde quoque vocatur Oriens, et nusquam in occasu, nec ab homine Se vertit sed homo ab Ipso; inde apparentia quod Dominus avertat faciem {6}, et quoque inducat malum; quare etiam ita dicitur in Verbo; hoc quoque est verum, sed verum apparens, ita non repugnans priori. Ex his nunc constare potest quid per `curando curare' in sensu {7}interno significatur, quod nempe {8}veri spiritualis restitutio, quae fit per justam interpretationem veri scientifici seu sensus litteralis Verbi. 2 Se habet {9} similiter cum omni vero quod est sensus litteralis {10}, hoc enim in luce naturali quae est homini sensuali, apparet sicut in Verbo dicitur, nam {11}sensus litteralis est naturalis et pro homine sensuali; at cum {12}idem sistitur in luce caeli, tunc {13}apparet id secundum sensum internum, nam hic sensus est spiritualis, et pro homine caelesti, {14}quoniam illa quae lucis naturalis sunt evanescunt in luce caeli; est enim lux naturalis sicut umbra aut nubes, {15}et lux caelestis sicut gloria et splendor remota nube; quapropter etiam sensus litteralis Verbi vocatur `nubes' et sensus internus `gloria,' videatur Praefatio ad Gen. xviii {16}et n. 4391, 5922, 6343, 8106, 8443, 8781. 3 Quod (x)per `curando curare' significetur {17}restituere in `sensu spirituali', est quia `morbus' et `aegritudo' significant invaletudinem interni hominis; invaletudo hujus est cum aegrotat quoad vitam suam, quae est vita spiritualis, ita cum a vero deflectit ad falsum et a bono ad malum; cum hoc {18}fit, aegrotat vita illa, et cum prorsus a vero et bono se avertit, tunc {19}illa moritur, sed mors ejus vocatur mors spiritualis, quae est damnatio; quia cum vita interni hominis ita se habet, idcirco talia quae sunt morborum et {20} mortis in naturali mundo, {21}in Verbo dicuntur de morbis vitae spiritualis et de ejus morte; ita quoque {22}morborum curationes seu sanationes, ut apud Esaiam, {23}Percutit Jehovah Aegyptum, percutiendo et curando, unde convertit se ad Jehovam, {24}et exorabitur illis, et curabit illos, xix 22:

apud eundem, Atqui Ille confossus ob praevaricationes nostras, contusus ob iniquitates nostras; castigatio pacis nostrae super Illo, et in vulnere Ipsius curatio data nobis, liii 5;

{25}haec de Domino: apud Jeremiam, Revertimini, filii perversi, curabo aversiones vestras, iii 22:

apud eundem, Ecce Ego ascendere faciam ei curationem et medelam, et curabo eos, et revelabo illis abundantiam pacis et veritatem, xxxiii 6:

apud eundem, (x)Ascende Gilead, et sume balsamum, virgo filia Aegypti; in vanum multiplicasti medicamenta, curatio non tibi, xlvi 11:

et apud Ezechielem, Juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et illinc [omnis] arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur, quia aquae ejus e sanctuario exeunt; inde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicamenta, xlvii 12;

{26}`fructus qui in cibum' pro bono amoris et charitatis quod est nutricioni vitae spiritualis, `folium quod in medicamenta' pro veris fidei quae ei vitae sunt recreationi et restitutioni; quod `fructus' sit bonum amoris et charitatis, videatur n. 3146, 7690, et quod `folium' sit verum fidei, n. 885. Quia morbi et aegritudines, tum curationes et medicamenta, in 5 Verbo (t)non dicuntur de vita naturali sed de alia vita quae distincta est a vita naturali, inde patet ei qui aliquantisper expendit quod sit homini vita alia, quae interni ejus hominis est; qui crasse cogitant de vita hominis credunt quod ei non alia vita sit quam quae corporis, quae vita externi seu naturalis hominis {27}est; illi mirantur quid si vita interni hominis, immo quid internus homo; si illis dicitur quod {28}haec vita sit vita fidei et charitatis, et quod internus homo sit ejus spiritus qui vivit post mortem, qui est essentialiter ipse homo, adhuc magis mirantur; et qui eorum solum corpori et non animae vivunt, ita qui solum naturales homines sunt, nihil quod de vita fidei et charitatis et quod de interno homine dicitur, capiunt, nam illis cogitatio {29}modo est ex luce naturali et nulla ex luce spirituali; quapropter etiam post mortem manent quoad cogitationem crassi et vivunt in umbra mortis, hoc est, in falsis ex malo, et prorsus caligant et {30}caecutiunt ad lucem caeli. @1 quae fit per spiritualis interpretationem concordantem$ @2 tales aspectus appareant$ @3 i ab IT$ @4 i et$ @5 i hoc$ @6 i suam$ @7 spirituali$ @8 A had first restitutio veri ex sensu literali Verbi, quae fit per justam applicationem then d ex sensu literali Verbi i spiritualis. applicationem is also d and i ***. The following words are also written without any clear indication of their intended position: per concordantem cum vero$ @9 i quoque$ @10 i Verbi$ @11 hic sensus$ @12 eadem illa sistuntur$ @13 apparent$ @14 nam$ @15 at$ @16 tum$ @17 restitutio$ @18 facit$ @19 inducit sibi mortem, sed mortem spiritualem$ @20 i inde$ @21 dicuntur de illa vita in Verbo$ @22 curatio$ @23 Percutiet$ @24 qui$ @25 ibi$ @26 i ibi de Regno Domini,$ @27 vocantur$ @28 illa$ @29 solum cogitatio naturalis est, et nulla spiritualis$ @30 occaecantur, cum spectant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church