9033. Actum est in duobus illis versibus de infirmatione veri spiritualis, hoc est, veri doctrinae fidei Ecclesiae; in duobus autem versibus qui nunc sequuntur, agitur de infirmatione veri scientifici, quod est sensus litteralis Verbi, a vero spirituali, quod est doctrinae fidei Ecclesiae; hoc quidem apparet simile priori, sed usque non est simile, quapropter etiam hic sit exemplum elucidationi: verum spirituale seu verum {1}genuinum doctrinae fidei Ecclesiae est quod Dominus neminem puniat, quia est ipsa Misericordia, {2}quapropter quicquid agit, ex Misericordia agit, et nullatenus ex ira et vindicta, et tamen Dominus dicit apud Matthaeum, Ne timete vobis ab iis qui occidere corpus possunt, animam vero occidere non possunt; timete vero potius Ipsum Qui potest et corpus et animam perdere in gehenna, x 28;
hic de Deo dicitur quod timendus quia `potest perdere corpus et animam in gehenna,' cum tamen neminem perdit; sed usque est verum; quapropter non exstinguendum, hoc est, negandum, nam si negatur, perit fides Verbo, quae si perit, homo non spiritualiter vivere potest, vita enim spiritualis est homini per fidem ex Verbo. Cum hoc ita se habet: lex ordinis Divini est quod bonum in se 2 habeat remunerationem, ita caelum; inde est quod malum in se habeat punitionem, ita infernum; prior lex est a Domino, quia Dominus omnibus bonum vult, haec autem {3} non ita, quia Dominus nulli malum vult; sed usque ita fit, non ex Domino sed ex homine qui in malo {4}, proinde ex malo; hoc tamen tribuitur Domino in sensu litterae Verbi quia ita apparet, idcirco quia est verum apparens, non est negandum, hoc est, non exstinguendum, nam sic exstingueretur fides pro Verbo, quae (t)fides est simplicibus; {5}videatur n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, 7710, 7877, 7926, 8197, 8227, 8228, 8282, 8483, 8631, 8632, (x)9010. @1 genuinae$ @2 quare$ @3 i lex$ @4 i est$ @5 et quoque timor pro Domino, de quo in illo loco agitur, proinde timor sanctus, qui est honor, et quoque amor, nam hic inde exsurgit, n 2826, 3718, 3719, 5459, 5647, 7280, 7788, 8925$