Arcana Coelestia (Potts) n. 9039

Previous Number Next Number See English 

9039. `Quia argentum ejus ille': quod significet ex proprio acquisitum, constat ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, hic quia agitur de servo empto, est (d)verum a proprio acquisitum; (d)verum a proprio acquisitum dicitur {1}id quod per inductionem ex captis principiis ex proprio creditur esse verum, et tamen non verum est; tale verum est illis qui non illustrati a luce caeli explicant Verbum, hoc est, qui non {2}ex affectione veri {3} propter bonum vitae legunt illud, nam hi non illustrantur; si hoc exstinguitur post intuitionem plenam, non est punitio mortis, hoc est, damnatio, quia non est verum spirituale Divinum; at si exstinguitur ante intuitionem plenam, est damnatio, nam est rejectio veri fidei ipsius; quod enim fidei alicujus factum est, etiamsi non verum foret, non rejiciendum est nisi per plenam intuitionem; si prius, initiamentum vitae ejus spiritualis exstirpatur; quapropter etiam Dominus nusquam tale verum apud hominem frangit, sed quantum 2 fieri potest flectit; {4}sed sit exemplum illustrationi: qui credit caeli gloriam et inde gaudium consistere in dominatu super multos, et ex {5}capto hoc principio explicat Domini verba de servis qui lucrati minas decem et quinque, quod potestatem habituri essent super decem urbes et super quinque urbes, Luc. xix 11 -26; ut et ex Domini verbis ad discipulos, quod sessuri essent super thronis et judicaturi duodecim tribus Israelis, Luc. xxii 30; si fidem suam, quae est fides veri ex sensu litterali Verbi, ante plenam (x)intuitionem exstinguit, jacturam spiritualis suae vitae facit; at si post intuitionem plenam, interpretatur illa ex Domini verbis, quod qui maximus velit esse, erit minimus, et qui primus, erit omnium servus, Matth. xx 26-28; Marc. x 42 [,43, 44]; Luc. xxii 24-27, tunc si exstinguit fidem suam de gloria et gaudio caelesti ex dominatu super multos, non jacturam vitae suae spiritualis facit; per `urbes' enim `super quibus potestatem habituri sunt qui lucrati minas' significantur vera fidei, n. 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216, ac inde intelligentia et sapientia {6}; similiter per `thronos super quibus sessuri discipuli,' n. 2129, 6397; qui in caelo ex veris 3 fidei in intelligentia et sapientia prae aliis sunt, illi in tali humiliatione sunt ut omne potestatis tribuant Domino et nihil sibi, quapropter nec aliquid gloriae {7}et gaudii in dominando sed in serviendo ponunt; et cum in hoc statu sunt, in dominio sunt, et quoque in gloria et {8} gaudio prae aliis, sed non ex dominatu, ut dictum est, verum ex affectione amoris et charitatis, quae est serviendi aliis; influit enim Dominus cum potentia apud illos qui humiles sunt, non autem apud elatos, quia illi influxum recipiunt, hi autem rejiciunt, n. 7489, (x)7491, 7492. @1 i cum de vero scientifico quod significatur per servum$ @2 in$ @3 i sunt$ @4 ut pro exemplo$ @5 praecepto$ @6 i vitae coelestis$ @7 ac felicitatis$ @8 i in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church