9043. `Et exiverint partus ejus': quod significet si usque in naturali confirmatum, constat ex significatione `exire' cum de {1}formatione boni ex veris, quod sit ab interno seu spirituali homine in externum seu naturalem, de qua sequitur, et ex significatione `partuum' quod sint bona ex veris scientifice et perceptibiliter agnita et sic confirmata; per `parere' enim in spirituali sensu intelligitur agnoscere fide et actu, n. 3905, 3915, 3919, 6585. Cum hoc ita se habet: homo qui e novo concipitur gestatur quasi in utero et nascitur, hoc est, qui regeneratur, primum haurit ex doctrina Ecclesiae vel ex Verbo illa quae fidei et charitatis sunt, quae tunc reponit inter scientifica in memoria quae est externi seu naturalis hominis; inde evocantur illa in internum hominem et reponuntur in ejus memoria; quod binae memoriae homini sint, videatur n. (x)2469-2494; hoc initium vitae spiritualis apud hominem est, sed nondum homo est regeneratus; ut regeneratus sit, {2}erit externus seu naturalis homo in obsequio, et inde in concordantia cum interno suo homine; quod homo non regeneratus sit antequam externus seu naturalis ejus homo etiam regeneratus est, videatur n. 8742-8747, (c)et quod regeneretur externus homo per internum a Domino, n. 3286, 3321, 3493, (x)4588, 5651, 6299, 8746, quodque totus homo regeneratus sit quando ejus naturalis, n. 7442, 7443. 2 Quia nunc illa quae regenerationis sunt exprimuntur {3}per illa in Verbo quae sunt generationis seu nativitatis hominis a suis parentibus in mundo, ex processu regenerationis supra (x)descripto constare potest quid intelligitur aut significatur per `conceptionem,' per `gestationem in utero,' quid per `exire ex utero,' et per `partum' in sensu spirituali, quod nempe `exire ex utero' sit ab interno homine in externum seu naturalem, et quod `partus' sit bonum spirituale, hoc est, bonum charitatis ex veris fidei, ab interno homine in externo seu naturali; cum bonum {4}in naturali est, {5}tunc homo est novus, est ejus vita tunc ex bono et forma ex veris a bono, et est sicut angelus, nam angelis est vita ex bono et forma ex veris, quae est forma humana; sed hoc est paradoxon homini naturali'. @1 bono$ @2 d here and i after cum interno$ @3 After Verbo$ @4 ibi$ @5 homo tunc novus est, est vita ejus ibi ex illo bono, et forma ejus est ex veris ex bono; inde etiam est sicut angelis, et sua vita et sua forma, quae est humana; sed hoc paradoxon est naturali homini$