9049. {1} `Et dabis animam pro anima': quod significet legem ordinis, quod ita facies proximo sicut vis ut {2}ille tibi faciat, proinde quod {3}tibi fiet quod alteri facis, constat ex eo quod dare animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, et sic porro, sit fieri {3}tibi sicut feceras alteri. Quod haec lex data sit filiis Israelis, erat quia lex talis est in mundo spirituali; qui ibi bonum facit alteri ex corde, bonum simile recipit; {4}inde qui malum facit alteri ex corde, malum simile recipit; bonum enim ex corde conjunctum est cum sua remuneratione, et malum ex corde conjunctum est cum sua punitione, inde est caelum bonis, et infernum malis; quod ita sit, ex multa experientia scire datum est; cum illis sic se habet: qui bonum facit ex corde, influit e caelo ab undequaque {5}bonum in cor et animam ejus qui facit, ac id inspirat inspirando, et augetur tunc simul affectio amoris pro proximo cui bonum facit, {6}et cum illa affectione jucundum {7}, quod est jucundum caeleste, ineffabile; causa quod ita fiat, est quia bonum amoris a Domino est in caelo universaliter regnans, (c)ac influit jugiter secundum gradum quo expromitur in alterum; similiter se habet cum malo qui malum alteri ex corde facit, influit ex inferno malum ab undequaque in cor ejus qui facit ac id excitat excitando; augetur tunc simul affectio amoris sui, et cum illo jucundum odii ac vindictae contra illos qui se non submittunt; causa quod ita fiat, est quia malum amoris sui est in inferno universaliter regnans, et influit jugiter secundum gradum quo expromitur in alterum; cum hoc fit, statim adsunt punitores qui illum male tractant; per hoc, malum cum suo jucundo coercetur. 2 Haec inde sunt quia leges ordinis in altera vita non sunt doctae ex libris et inde repositae in memoria, sicut apud homines in mundo, sed sunt inscriptae cordibus, {8}leges mali in corde malorum, et leges boni in corde bonorum, nam unusquisque homo {9} in alteram vitam secum portat id quod per vitam in mundo indiderat cordi suo, nempe malum apud malos et bonum apud bonos. 3 Lex ordinis ex qua illa fluunt, est quam Dominus docuit apud Matthaeum, Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec est Lex et Prophetae, vii 12; Luc. vi (x)31; ordo est {10} Divino Vero quod procedit a Domino; leges ordinis sunt vera ex bono in caelo, et vera separata a bono in inferno; separata dicuntur, non (c)ex Domino sed (c)ex homine; {11} separatur bonum per non receptionem ejus. 4 Lex {12} quae lex juris talionis vocatur ita describitur in Levitico, Qui percusserit animam bestiae restituet eam, animam pro anima; si vir dederit defectum in proximo suo, quemadmodum fecit sic fiet illi, fractura pro fractura, oculus pro oculo, dens pro dente; quemadmodum defectum dederit in homine, sic dabitur in illo; percutiens bestiam restituet eam, et percutiens hominem occidetur, xxiv 17-21. Quia malum habet secum poenam, ideo {13}dicitur a Domino quod `non resistendum sit malo'; et simul explicatur quomodo cum hac lege se habet in mundo spirituali apud illos qui in bono sunt respective ad illos qui in malo, his verbis apud Matthaeum, Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente; Ego vero dico, Non resistendum esse malo; sed quicumque impegerit tibi alapam in dextram tuam maxillam, obverte illi etiam alteram; et si quis velit te in jus trahere et tunicam tuam auferre, permitte etiam illi pallium; quisquis adegerit te ad miliare unum, abito cum illo duo; (x)omni a te petenti dato, et cupientem mutuum accipere a te, ne averseris, (x)v 38-41 [,42];
quis non videre potest quod haec verba non secundum sensum litterae 5 sint intelligenda? nam quis obversurus est maxillam sinistram ei qui impegerit alapam in maxillam dextram? et quis daturus pallium ei qui vult auferre tunicam? et quis daturus sua omnibus qui petunt? et quis malo non resistet? sed haec nemo intelligere potest qua non scit quid significat maxilla dextra et sinistra, quid tunica et pallium, tum quid miliare, ut et mutuum, cum reliquis; {14}agitur ibi de vita spirituali seu de vita fidei, non de vita naturali, quae est vita mundi; aperit {15}ibi Dominus in hoc capite et in sequenti interiora quae caeli sunt, sed per talia quae in mundo; quod per talia, erat causa ne homines mundani intelligerent, sed solum homines caelestes; quod homines mundani non intelligerent, erat ideo ne interiora Verbi profanarent, {16}nam sic in omnium atrocissimum infernum, quod est infernum profanatorum Verbi, se conjicerent; idcirco a Domino dictum est apud Lucam, Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non audiant, viii 10:
et apud Johannem, Dixit Esaias, Excaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem illos, xii 40;
`ne sanem illos' dicitur quia qui sanantur et iterum redeunt ad falsa et mala, illi profanant; qui sunt illi intelliguntur apud Matthaeum xii 43-45. Sed dicetur nunc quid per Domini verba supra allata in sensu 6 interno intelligitur: agitur ibi in illo sensu de illis qui per falsa volunt destruere vera fidei, ita {17} vitam spiritualem apud hominem cum in tentationibus est, {18} in persecutionibus, (m)et apud spiritus bonos cum in infestationibus a spiritibus malis sunt;(n) per `maxillam' significatur affectio veri interioris, per `dextram maxillam' affectio veri ex bono, per `alapam infligere' significatur actus laedendi illam, per `tunicam' et `pallium' significatur verum in forma externa, n. 4677, 4741, 4742, per `trahere in jus' significatur conatus destruendi, per `miliare' significatur id quod ducit ad verum, simile enim per miliare quod per viam; quod via sit quod ducit ad verum, videatur n. 627, 2333, 3477; per `mutuum dare' significatur instruere; inde patet quid significatur per `dare omnibus qui petunt,' nempe confiteri omnia suae fidei in Dominum; quod itaque `non resistendum sit malo,' est quia malum nihil nocet illis qui in vero et bono sunt, tuti enim sunt a Domino. 7 Haec sunt quae sub illis Domini verbis recondita sunt; et quia illa sunt, solum dicit Dominus, `Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente,' non autem plura; quia per `oculum' significatur verum interius fidei, et per `dentem' verum exterius fidei, ut in sequentibus videbitur. Ex his patet quomodo Dominus cum fuit in mundo, locutus {19}est, quod nempe sicut ubivis in Verbo Veteris Testamenti, simul pro angelis in {20} caelo et simul pro hominibus in mundo, nam loquela Ipsius fuit in se Divina (c)et caelestis, quia {21} ex Divino et per caelum; sed quae locutus, sistebantur per talia quae correspondebant in mundo; illa quae correspondent, docet sensus internus. 8 Quod `alapam infligere' seu `percutere maxillam' sit destruere {22}vera, patet a locis in Verbo ubi {23}'percutere maxillam' dicitur; et quia id in genuino sensu significat destructionem veri, ideo in opposito significat destructionem falsi, in quo sensu occurrit apud Davidem, Percuties omnes hostes meos maxillam, dentes impiorum confringes, Ps. iii 8 [A.V.7]:
apud Micham, Virga (x)percutient super maxillam judicem Israelis, iv 14[A.V. v 1]:
et apud Esaiam, Frenum seducentis super maxillis populorum, xxx 28; `facies' enim significat affectiones, n. 4796, 4797, 4799, 5102, 5695, 6604; inde {24}illa quae sunt faciei significant talia quae sunt affectionum et correspondent eorum functionibus {25}et usibus, {26}sicut oculus intellectum veri, nares perceptionem veri; illa quae oris sunt, sicut maxillae, labia, guttura, lingua, talia quae enuntiationis veri sunt, n. 4796-4805. @1 9048 IT$ @2 alter AIT$ @3 sibi AI$ @4 et$ @5 After influit$ @6 at$ @7 i ejus inde$ @8 hoc est malo in corde mali, et bono in corde boni$ @9 i e mundo$ @10 Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus in coelo$ @11 i consequenter ab illo in altera vita$ @12 i illa$ @13 After Domino$ @14 ibi agitur after fidei$ @15 enim$ @16 et$ @17 i qui$ @18 i et quoque cum$ @19 sit$ @20 i universo$ @21 i est$ @22 verum$ @23 maxilla memoratur$ @24 d illa i ibi$ @25 seu$ @26 nempe$