Arcana Coelestia (Potts) n. 9057

Previous Number Next Number See English 

9057. `Plagam pro plaga': quod significet si aliquid affectionis in intellectuali, nempe {1}quae exstinguuntur seu laeduntur, constat ex significatione `plagae' quod sit exstinctio seu laesio affectionis in intellectuali, hoc est, affectionis veri; `plaga' in lingua {2}originali exprimitur per vocem quae significat livorem ex collectione sanguinis {3}vel saniei, et `sanguis' in sensu interno est verum fidei ex bono amoris, et in opposito (d)sensu est verum falsificatum ac profanatum, n. 4735, (x)6978, 7317, 7326; inde `plaga' est verum laesum seu exstinctum; hoc etiam significatur per `plagas' {4}in Apocalypsi ix 20, (x)xi 6, xiii (x)12, xv 1, 6, 8, xvi 21, xviii 8; tum per `plagas' apud Jeremiam xxx 12, 14, 17; {5}apud Ezechielem vii 2; apud Sachariam xiv 12-15; apud Davidem Ps xxxviii 6 [A.V. 5]; apud Lucam x 30-35, ubi agitur de illo qui incidit in latrones, qui inflixerunt ei plagas, et reliquerunt semimortuum; et quod Samarita obligaverit plagas ejus, infuderit oleum et vinum, sustulerit illum super jumentum suum, et duxerit in diversorium {6}; qui sensum internum Verbi intelligit scire potest cur 2 a Domino dictum sit quod Samarita obligaverit plagas, infuderit oleum et vinum, et sustulerit super jumentum suum; per `Samaritam' enim in eo sensu intelligitur qui in affectione veri {7}, per `obligare plagas' significatur sanatio laesae illius affectionis, per `infundere oleum et vinum' significatur bonum amoris et bonum fidei, et per `tollere super jumentum' significatur sublevare ex suo intellectuali; ita per illa verba descripta est (x)charitas erga proximum, naturaliter pro homine in mundo et spiritualiter pro angelis in caelo, naturaliter in sensu litterae et spiritualiter in sensu interno; quod `Samarita' sit qui in affectione veri, est quia `Samaria' illam affectionem in Verbo significat; quod `oleum' sit bonum amoris, videatur n. 886, 3728, 4582, {8} quod `vinum' sit bonum fidei, n. 1798, (x)6377, {9}quod `jumentum' sit intellectuale, n. 2761, 2762, 2781, 3217, 5321, 5741, 6125, 6401, (x)6534, 7024, 8146, 8148; (m)ita Dominus locutus est, sed pauci hoc capiunt, credunt enim talia dicta esse solum (x)parabolam historice concinnandi causa; sed ita forent verba non ex Divino; verba ex Divino omnia in se habent talia quae Domini sunt, quae caeli, et quae Ecclesiae, et hoc in unaquavis iota, videatur supra n. 9049 fin.(n) @1 quod exstinguitur seu laeditur IT$ @2 Hebraea$ @3 seu$ @4 similiter ac per plagas written above in Apocalypsi$ @5 Apud Ezechielem vi 2 1, Apud Eundem l 13 T$ @6 i et curam ejus habuerit$ @7 i est$ @8 i et$ @9 oA, but to be found in an earlier deleted draft.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church