Arcana Coelestia (Potts) n. 9088

Previous Number Next Number See English 

9088. `Argentum reddet domino ejus': quod significet quod per verum apud illum cujus bonum aut verum in naturali perversum est, constat ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999, et quod `dare argentum' sit redimere per verum, n. 2954, et ex significatione `domini ejus,' nempe cujus bos vel asinus cecidit in foveam, quod sit is cujus bonum aut verum in naturali perversum (o)est, `bos' enim est bonum in naturali, et `asinus' est verum ibi, n. (x)9086, et `cadere in foveam' est illa pervertere, n. 9086. [2] Cum hoc ita se habet: si bonum aut verum per falsum pervertitur, tunc perversum est emendandum per verum, (o)intra Ecclesiam per verum ex Verbo, seu ex doctrina {1} quae ex Verbo; causa quod ita erit, est quia verum docet quid malum et quid falsum, et sic homo illa videt et agnoscit, et cum videt et agnoscit {2}, tunc emendari potest, nam Dominus influit in illa apud hominem quae homo scit, non autem in illa quae non scit; quapropter nec emendat malum aut falsum priusquam homo instructus est quod sit malum aut falsum; inde est quod qui paenitentiam agent, mala sua videbunt et agnoscent, et sic vitam veri vivent {3}, n. 8388-8392 {4}; similiter se habet cum purificationibus a malis amorum sui et mundi; purificationes ab illis `amoribus' nequaquam fieri possunt quam per vera fidei, quia haec docent quod ab amoribus illis omnes concupiscentiae {5}; inde erat quod (x)circumcisio apud gentem Israeliticam et Judaicam fiebat per cultrum petrae {6}, circumcisio enim significabat purificationem a spurcis illis amoribus, et culter petrae {6}, per quem fiebat, significabat verum fidei, n. (x)2799 med., 7044. Per vera fidei etiam homo regeneratur, n. 8635-8640, 8772; hoc per lavationes, per quas olim mundabantur, significatum est, et idem quoque hodie per aquas baptismi; aquae enim significant vera fidei, per quae mala removentur, n. 739, 2702, 3058, 3424, 4976, 7307, 8568, et baptismus significat regenerationem, n. 4255, 5120 fin. [3] Ex his patet quam false cogitant qui credunt mala seu peccata apud hominem abstergi sicut sordes (x)corporis abluuntur {7} per aquas, et {8} quod mundati fuerint quoad interiora qui secundum statuta Ecclesiae olim lavabantur per aquas {9}, ut et quod salventur hodie per quod baptizentur, cum tamen lavationes olim modo repraesentabant mundationem interiorum, et baptizatio significat regenerationem, aquae ibi sunt vera fidei per quae homo mundatur et regeneratur, nam per illa removentur mala {10}; baptismus est pro illis qui intra Ecclesiam sunt, quia his est Verbum, ubi vera fidei, per quae homo regeneratur. @1 i Ecclesiae$ @2 illa videt homo, et cum videt$ @3 agent$ @4 8391$ @5 quid malum et quid falsum$ @6 petrarum,$ @7 Before sordes$ @8 tum$ @9 aquis$ @10 per baptizationem quae fit per aquas, aquae enim significant vera fidei, per quae homo mundatur ac regeneratur, nam per illa removentur mala, inde patet quid lavationes olim significabant et quid baptismus hodie$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church