Arcana Coelestia (Potts) n. 9139

Previous Number Next Number See English 

9139. `Quando desolaverit vir agrum vel vineam': quod significet deprivationem boni et veri Ecclesiae per cupiditates, constat ex significatione `desolare' quod sit deprivare per cupiditates, de qua infra n. (x)9141, ex significatione `agri' quod sit Ecclesia quoad bonum, qua n. (x)2971, 3766, 4982, 7502, ita bonum Ecclesiae, et ex significatione `vineae' quod sit Ecclesia quoad verum, ita verum Ecclesiae; quod `ager' sit Ecclesia quoad bonum, est quia illa quae agri sunt, ut triticum et hordeum, significant bona Ecclesiae interna et externa', n. 3941, 7602, 7605, et quod `vinea' sit Ecclesia quoad verum, est quia `vinum,' quod vineae est, significat verum boni, n. 1071, 6377. [2] Quod ager et vinea id significent, ducit originem ex repraesentativis in mundo spirituali, nam coram spiritibus apparent agri tritico et hordeo pleni, cum angelis qui in superiore caelo sunt, sermo est de coetu qui in bono; et apparent vineae plenae uvis, cum torcularibus ibi {4}, cum angelis (t)sermo est de coetu qui in vero {5} boni (o)est; repraesentativa illa non sunt ex eo quod talia sint in terris sed ex correspondentiis, quod triticum et hordeum, seu inde panis, nutriant corpus sicut bonum amoris et charitatis nutrit animam, et quod vinum similiter ut potus, sicut verum et bonum fidei animam; inde est quod bona amoris et vera fidei in Verbo dicantur cibi ac potus, sunt etiam in eo sensu cibi et potus caelestes {6}, n. 56-58, 680, 681, 1973, 1974, 4459, 4792, 5147, 5293, 5576, 5579, 5915, 8562. [3] Quod `vinea' sit Ecclesia quoad bonum et verum fidei, quae Ecclesia spiritualis vocatur {7}, constat ex locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Jeremiam, Pastores multi perdiderunt vineam Meam, conculcarunt agrum, Meum; redegerunt agrum desiderii [Mei] in desertum solitudinis; posuit illam (vineam) in solitudinem, (x)xii 10, 11;

ubi `vinea' et `ager' manifeste pro Ecclesia; et quia Ecclesia est Ecclesia ex vero et bono fidei et charitatis, patet quod `vinea' ibi sit Ecclesia quoad verum, et `ager' quoad bonum: apud Esaiam, Jehovah in judicium venit cum senioribus populi Sui et principibus ejus; vos succenditis vineam, iii 14;

hic {8} quoque `vinea' manifeste pro Ecclesia quoad bonum et verum {9} fidei, seniores {10} enim cum quibus Jehovah in judicium veniet sunt bona Ecclesiae, n. (x)6524, 6525, et `principes' sunt vera ejus, n. 5044: [4] apud eundem, Cantabo dilecto Meo canticum amici Mei de vinea ejus; vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, quam circumdedit, et plantavit vite nobili, V 1, 2, seq.;

hic de Domino, Qui est `dilectus' et `amicus,' `vinea' est Ecclesia `spiritualis' Ipsius, `vitis nobilis' est bonum fidei illius Ecclesiae, `cornu filii olei' est bonum fidei illius Ecclesiae ex bono amoris; qui non scit aliquid de sensu interno Verbi, nequaquam scire potest quid significat vinea in cornu filii olei'; in illis verbis usque tale arcanum latet quod exprimi vocibus non potest; describitur per illa plene conjunctio regni spiritualis Domini cum regno caelesti Ipsius, hoc est, (o)conjunctio secundi caeli cum tertio, consequenter conjunctio boni fidei in Dominum, quod est regni spiritualis, cum bono amoris in Dominum, quod est regni caelestis; `vinea' est regnum spirituale, `in cornu' est in potentia, ita in illo, `filius olei' est bonum amoris externum regni caelestis {11}; regnum caeleste, quod est caelum intimum Domini, vocatur (x)`olea' (d)seu olivetum, quia {12} `oleum' est bonum amoris caelestis, n. 886, 4582, (x)4638; sciatur quod regnum Domini in terris sit Ecclesia. Quod bina regna sint, regnum caeleste et regnum spirituale {13}, et quod regnum spirituale constituat secundum caelum, et regnum caeleste tertium, videatur n. 3887, 4138, 4279, 4286; de conjunctione illorum, n. 6435: [5] apud eundem, In die illo, vinea meri, respondete illi; Ego Jehovah custodiens illam, in momentis irrigabo illam, xxvii 2, 3;

`vinea meri' pro Ecclesia {14} spirituali: apud Amos, In omnibus vineis planctus, transibo per te; vae desiderantibus diem Jehovae! quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum et non lucis, v 17, 18;

ibi de ultimo tempore Ecclesiae, quando non amplius bonum ac verum fidei, quod (o)tempus est `dies Jehovae, (o)qui tenebrarum et non lucis; inde dicitur, `in omnibus vineis planctus': apud Johannem in Apocalypsi, Misit angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vitem terrae, et conjecit in torcular irae Dei (x)magnum, xiv 18, 19;

`vindemiare vitem terrae' est consumere verum et bonum {15} Ecclesiae; `terra' hic est Ecclesia. Ex his {16} constare potest unde est quod Dominus toties assimilaverit regnum caelorum vineae, ut apud Matthaeum xx 1 seq., xxi 28, 29, 33-41; Marc. xii 1-13, et unde (o)est quod (o)Dominus Se vocaverit vitem,' apud Johannem {17}, Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso ni manserit in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis; Ego sum vitis, vos palmites; sine Me non potestis facere quicquam, {18} xv 1 seq.;

`vitis' est fides in Dominum, proinde {19} est Dominus quoad fidem, nam Dominus est fides quia fides est ab Ipso, fides enim {20} non est fides nisi quae ab Ipso, inde etiam est quod `vitis' sit fides {21} quae in Ipsum. @1 Ps. ii 12; Es. ix 57, 18 written above this summary exposition of this v. cp n. 9143 and n. 9144 [3]$ @2 bonis et veris IT$ @3 d significat vera et bona fidei in conceptione i significat etiam veris et bonis fidei in conceptione cp n. 9146$ @4 ubi exprimitur vinum ex uvis$ @5 veris$ @6 cibi ac potus coelestes ac spirituales$ @7 seu quod idem, Ecclesia spiritualis$ @8 ibi$ @9 verum et bonum$ @10 succendere illam est destruere illam per cupiditatem mali$ @11 i ubi conjunctio$ @12 inde$ @13 Quod Regnum spirituale et Regnum coeleste Domini sit$ @14 i a Regno$ @15 i fidei$ @16 i nunc$ @17 his verbis$ @18 i Joh.$ @19 ita quoque$ @20 ita fides$ @21 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church