Arcana Coelestia (Potts) n. 9141

Previous Number Next Number See English 

9141. `Et desolaverit in agro alterius': quod significet consumptionem bonorum cohaerentium, constat ex significatione `desolare' quod sit deprivare per cupiditates, ita consumere, de qua sequitur, et ex significatione `in agro alterius' quod sint bona cohaerentia, `ager' enim est Ecclesia, et quae in agro sunt bona, n. 9139, ita quae `in agro alterius' sunt bona propinqua quae cohaerent; nam bona apud hominem se habent sicut generationes in terra {1}, et inde sunt quae in varia propinquitate et cohaerentia, n. 9079; quae non in eadem domo sunt, aut in eadem familia quae simul {2}, sed usque affinia, sunt quae intelliguntur per `esse in agro alterius.' [2] Quod `desolare' sit deprivare per cupiditates et sic consumere, est quia per vocem (x)qua in lingua originali exprimitur `desolare,' proprie significatur incendere et comburere {3}, inde quoque depascere et consumere; et quia inde {4} derivatio illius vocis, per `desolare' hic significatur consumptio quae fit per cupiditates, cupiditates enim apud hominem sunt ignes qui consumunt; est enim apud hominem ignis vitae et lux vitae; ignis vitae est amor ejus, et lux vitae est fides ejus; amor boni, hoc est, amor in Dominum et amor erga proximum, faciunt ignem vitae apud hominem bonum (o)et apud angelum caeli, et amor veri (c)ac fides veri {5} faciunt lucem vitae apud illos {6}; ast amor mali, hoc est, amor sui et amor mundi, faciunt ignem vitae apud hominem malum (o)et apud spiritum inferni, ac amor falsi et fides falsi {5} faciunt lumen vitae apud illos {6}; sed amor mali vocatur in Verbo combustio ignis, quia comburit et consumit illa quae amoris boni et veri sunt; quod combustio ignis id sit, videatur n. 1297, 1861, 5215, 9055. [3] Quod consumptio per cupiditates per illam vocem in lingua originali significetur, patet a sequentibus his locis: apud Esaiam, Jehovah in judicium veniet cum senioribus populi Sui, et principibus ejus; vos consumpsistis (succendistis) vineam, iii 14:

apud eundem, Flatus Jehovae, sicut fluvius sulfuris, consumit (incendit) eum, xxx 33;

`fluvius sulfuris' sunt falsa ex malis amoris sui et mundi, n. 2446: [4] apud Ezechielem, Exibunt habitatores urbium Israelis, et incendent (c)ac comburent arma, et scutum et clypeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo (x)manus, et cum hasta; accendent illis ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, et {7} excidant ex silvis, xxxix 9, 10;

ita describitur consumptio et desolatio boni et veri {8} per cupiditates; sed quis hoc videbit nisi sciat quid significatur per `habitatores urbium Israelis, {9} tum quid per `arma, scutum, clypeum, arcum cum telis,' per `baculum (x)manus et hastam,' per `septem annos,' perque `ligna ex agro et ex silvis'? quod `habitatores' sint bona, videatur n. 2268, 2451, {10} 2712, quod `urbes' sint vera, et inde doctrinalia {11} ex Verbo, n. 2268, 2449', 2943, 3216, 4492, quod `Israel' sit Ecclesia, n. 4286, 6426, 6637, inde `habitatores urbium Israelis' sunt bona doctrinalium Ecclesiae, (o)et in opposito sensu illa versa in mala et falsa; quod `scutum, clypeus, {14} tela quae arcus' sint vera doctrinae e Verbo, per quae tutatio a falsis mali, n. 2686, 2709, (x)6422, quod `baculus (x)manus' sit potentia veri ex bono, n. 4876, 7026, `hasta' similiter, sed potentia interior; quod septem anni sint {13} status plenus, ita ad plenum, n. 6508, 8976, (o)ita `accendere ignem septem annis' est ad plenum consumere per cupiditates,' `ligna ex agro sunt' {14} bona interiora Ecclesiae, n. 3720, 8354, (d)et quod `ager' (o)sit Ecclesia, n. 2971, 3766, 7502, 7571, et `ligna ex silvis' sunt {15} bona exteriora, n. 3220, 9011 fin.; his cognitis (x)sciri potest quod per prophetica illa describatur consumptio {16} omnium quae Ecclesiae sunt per cupiditates, usque dum nihil boni (o)et veri Ecclesiae internae et externae supersit, quod significatur per quod `accendent ignem septem annis, ut non adferant ligna ex agro, neque excidant ex silvis.' [5] Per eandem vocem (o)etiam describitur consumptio boni (o)et veri Ecclesiae apud Malachiam, Ecce dies veniens, ardens sicut clibanus, quo erunt omnes insolenter peccantes, et omnis operator malitiae, stipula; et consumet (accendet) eos dies veniens, dixit Jehovah Zebaoth, Qui non relinquet illis radicem aut ramum, iii 19 [A.V. iv 1];

`dies veniens' est ultimum tempus Ecclesiae, quando amores sui et mundi regnaturi sunt et consumpturi omnia vera et bona Ecclesiae, usque dum nihil supersit in interno hominis et in externo ejus; quae significantur {17} per (o)quod `non relinquet illis radicem aut ramum'; `radix' boni et veri est in interno hominis, et `ramus' est in externo {18}; inde (o)nunc patet quod per `desolare' significetur consumptio per cupiditates, similiter alibi in Verbo. @1 terris$ @2 una est$ @3 comburere et incendere$ @4 i est$ @5 ejus$ @6 d illos i illum$ @7 neque$ @8 i Ecclesiae$ @9 per habitatores urbium Israelis in Sensu interno significatur$ @10 i 2481 I, i 2563 T. A has 2451 at the foot of the page and again at the beginning of the next page, which, in writing the copy for his printer, S probably misread as 2481.$ @11 i quae$ @12 si ac$ @13 septem anni quod sit$ @14 quod ligna ex agro sint$ @15 quod sint$ @16 vastatio$ @17 quod significatur$ @18 i ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church