Arcana Coelestia (Potts) n. 9166

Previous Number Next Number See English 

9166. `Juramentum Jehovae erit inter ambos illos': quod significet inquisitionem per vera ex Verbo de omnibus et singulis illis, constat ex significatione `juramenti' quod sit confirmatio per vera, de qua n. 2842, 3037, 3375; inde `juramentum Jehovae' est per vera ex {1} Verbo, nam ibi sunt vera Jehovae seu vera Divina; et ex significatione `amborum illorum' quod sit in omnibus et singulis, nam inter ambos in sensu interno non significat inter duos {2}, sed in omnibus et singulis, duo enim sunt {3} conjunctio (d)in unum, n. (x)1686, 3519, 5194, 8423, ita est quicquid est in uno, seu {4} omnia et singula (o)ibi; quod per duo {5} illa percipiantur in caelo, est causa quia cum sermo est angelis de duobus veris inter se discrepantibus, tunc sistuntur duo spiritus infra qui disceptant, qui quia sunt subjecta plurium societatum, apparent omnia et singula quae unius veri sunt apud unum spiritum, et omnia et singula quae alterius veri apud alterum; {6} inde percipitur quomodo illa conjungi possunt; quod ita sit, ab experientia scire datum est; inde est quod per ambos illos, cum de veris dicitur, sit in omnibus et singulis; quae etiam causa est, quod per duo (o)etiam significetur plenum, n. 9103. Quod licitum fuerit apud gentem Israeliticam et Judaicam jurare per Jehovam, erat quia non interni sed externi homines fuerunt, et cum in cultu `Divino' in externo fuerunt absque interno; quod tales fuerint {7}, videatur n. 4281, 4293, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 4865, 4903, 6304, (x)8588, 8788, 8806; confirmatio veri cum cadit in externum hominem separatum ab interno fit per juramentum, aliter cum cadit in externum per internum; in interno enim {8} apparet verum in sua luce, at in externo absque interno apparet verum {9} in tenebris; inde {10} est quod angeli caelestes, qui in intimo seu tertio caelo sunt, quia in summa luce, ne quidem confirment vera per rationes, minus (o)quod disceptent aut ratiocinentur de illis, sed solum dicant, ita aut {11} non; (o)causa est quia percipiunt et vident illa a Domino; inde est quod Dominus ita de juramentis dixerit, Audivistis quod dictum sit, Non jurabis, solves vero Domino juramenta tua; Ego vero dico vobis, Non jurabis omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum Ipsius est, neque per Hierosolymam {12}, quia urbs est magni Regis; neque jurabis per caput tuum, quia non potes unum pilum album aut nigrum facere. Esto vero sermo vester, ita ita, non non; quod ultra haec est ex malo est, Matth. v 33-37;

[3] haec involvunt quod vera Divina confirmanda sint a Domino et non ab homine, quod fit cum interni homines sunt et non externi; externi enim homines confirmant illa per juramenta, interni autem per rationes; qui adhuc interiores homines sunt non confirmant illa sed modo dicunt quod ita sit vel non ita sit; externi homines sunt qui vocantur naturales homines, interni qui vocantur spirituales homines, et adhuc interiores sunt qui vocantur caelestes homines; quod hi, nempe caelestes, ex Domino percipiant {13} num verum sit vel non sit, videatur n. 2708, 2715, 2708, 3246, 4448, 7877; ex his patet {14} quid involvit quod Dominus dixerit, Non jurabis omnino, tum, Esto sermo vester, ita ita, non non; sed explicabitur cur etiam dicitur quod `non jurarent per caelum, nec per terram, nec per Hierosolymam, neque per caput,' et quod `sermo ultra ita ita, non non, ex malo sit.' [4] Jurare per caelum est per Divinum Verum, ita per Dominum ibi, nam caelum non est caelum ex angelis in se spectatis {15} sed ex Divino Vero procedente a Domino, ita ex Domino, in illis {16}, (o)nam Divinum in illis facit ut sint et dicantur angeli caeli; inde est quod {17} qui in caelo sunt dicantur esse in Domino, tum {18} quod Dominus sit omne in omnibus et singulis caeli, (o)ut et quod angeli sint vera Divina, quia {19} recipientes veri Divini a Domino; quod caelum sit (o)et dicatur caelum ex Divino Domini ibi, videatur n. 552, 3038, 3700; quod angeli sint vera Divina, n. 4295, 4402, 7268, 7873, (x)8301, et quod aliquid Domini intelligatur {20} per angelum in Verbo, n. 1925, 2821, 3039, 4085, 4295, 6280; quia caelum est Dominus quoad Divinum Verum, ideo dicitur `non jurabis per caelum, quia thronus Dei est,' nam `thronus (o)Dei' est Divinum Verum quod procedit a Domino, n. 5313, (x)6397, 9039. [5] Jurare autem per terram est per Ecclesiam, ita per Divinum Verum ibi, nam sicut caelum est Dominus ex Divino Vero quod procedit ab Ipso, ita quoque est Ecclesia, quoniam Ecclesia est caelum Domini aut regnum Ipsius in terris; quod `terra' in Verbo sit Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, (a)4447, 4535, 5577, 8011, 8732; et quia `terra' est Ecclesia, ubi Divinum (o)Domini infra caelum (o)est, ideo dicitur, `non jurabis per terram, quia scabellum pedum Dei est'; `scabellum pedum' est verum Divinum infra caelum, quale est Verbum in sensu litterali, nam huic innititur et quasi insistit verum Divinum in caelo, quod est Verbum in sensu interno;' (c)illud (o)verum per `scabellum pedum' significatur apud Davidem Ps. (x)xcix 5; Ps. cxxxii 7; apud Esaiam lx 13; et apud Jeremiam in Lamentationes ii 1. [6] Jurare autem per Hierosolymam est per doctrinam veri ex Verbo, nam `Hierosolyma' in sensu lato est Ecclesia, n. 2117, 3654; sed cum dicitur `terra,' quae est Ecclesia, et dein `Hierosolyma,' est Hierosolyma doctrina Ecclesiae, proinde doctrina veri Divini ex Verbo; inde est quod dicatur `urbs magni Dei,' per `urbem' enim in Verbo in sensu ejus interno significatur doctrina veri, videatur n. 402, 2449 , 2943, 3216, 4478, 4492, 4493. [7] Jurare autem per caput suum est per verum quod ipse homo credit verum esse, et facit suae fidei, id enim apud hominem facit caput, et quoque significatur per `caput' apud (m)Esaiam xv 2, xxix 10; apud Ezechielem vii 18, xiii 18, xvi 12, xxix 18; apud Matthaeum vi 17; et alibi; quare etiam dicitur, `quia non potes unum pilum album aut nigrum facere'; `pilus' (d)enim est verum externi seu naturalis hominis, n. 3301, quale est illis qui in fide veri sunt non ex eo quod percipiant verum esse, sed ex eo quod doctrina Ecclesiae ita doceat; et quid id non aliunde sciant, dicitur quod `non jurandum (o)sit per id quia non possunt pilum album aut nigrum facere'; `facere pilum album' est dicere verum esse verum (c)ex se, et `facere pilum nigrum' est dicere falsum esse falsum ex se; `album' enim praedicatur de vero, n. 3301, 3993, 4007, 5319, et inde `nigrum' de falso. [8] Ex his nunc patet quid intelligitur per quod `omnino non jurandum sit', non per caelum, non per terram, non per Hierosolymam, neque per caput suum,' quod nempe non confirmandum sit verum Divinum ab homine sed a Domino apud hominem; idcirco {21} ultimo dicitur, Sermo vester erit, ita ita, non non; quod ultra haec est ex malo est; qui enim a Domino percipiunt et vident verum, illi non aliter confirmant illud, sicut faciunt angeli intimi seu tertii caeli, qui angeli caelestes vocantur, de quibus supra; quod `sermo ultra illa sit ex malo,' est quia quod ultra est, non ex Domino (o)est sed ex proprio hominis {22}, ita ex malo, nam proprium hominis non est nisi quam malum, videatur n. 210, 211, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047, 3812 fin., 4328, 5660, 8941, 8944. Ex his iterum patet quomodo Dominus locutus est, quod nempe ut in omnibus et singulis sit {23} sensus internus, quia locutus est ex Divino, ita pro angelis simul cum pro hominibus {24}, nam angeli Verbum secundum sensum (t)ejus internum' percipiunt {25}. @1 in$ @2 d duos i ambo$ @3 nam duo sunt altered to duo significant$ @4 inde etiam$ @5 ambos$ @6 i et$ @7 de qua re$ @8 in internum (m)et per hunc in externum,(n) nam tunc$ @9 quare internus homo non jurat, sed externus absque interno, quia est$ @10 i quoque$ @11 et$ @12 Hierosolyma$ @13 externus enim homo confirmat illa per juramentum, internus autem per rationes, et qui adhuc interior homo est, non confirmat illa, sed modo dicit, quod ita spiritualis sit aut non ita sit, externus homo est qui vocatur naturalis homo, internus qui vocatur spiritualis homo, et adhuc interior est qui vocatur coelestis homo, quod hic, nempe coelestis ex Domino percipiant$ @14 i quidem$ @15 ibi$ @16 i angelis$ @17 i illi$ @18 et$ @19 i sunt$ @20 After angelum$ @21 i etiam$ @22 est$ @23 After internus$ @24 et pro homine$ @25 i Verbum tale vocatur inspiratio a Divino, n. 9094 fin.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church