Arcana Coelestia (Potts) n. 9202

Previous Number Next Number See English 

9202. `Quod si clamando clamaverit ad Me': quod significet supplicationem ad Dominum de ope, constat absque explicatione. Quod intensa supplicatio in Verbo exprimatur per `clamorem,' est quia supplicatio, etiamsi tacita, eorum qui ex corde supplicant, sicut clamor auditur in caelo; hoc fit cum homines modo cogitant, (c)et magis cum ingemiscunt ex sincero corde; hoc repraesentatum est per `clamorem' in Ecclesia repraesentativa; et inde id (t)factum est rituale apud Judaeos; similiter se habet cum illis qui docent; si ex corde docent, illi in caelo audiuntur sicut clamantes; non modo cogitationes, sed imprimis affectiones quae sunt boni et veri, loquuntur in caelo {1}; quod hae loquantur {2}, et si ardentes sunt {3}, quod clament,{4} ab experientia scire datum est, de qua, ex Divina Domini Misericordia, alibi. Sed affectiones mali et falsi prorsus nihil audiuntur in caelo, etiamsi homo qui ex illis supplicat alte clamet, et (o)etiam simul tunc palmas valde comprimat, et (o)illas cum oculis elevet ad caelum; audiuntur illae in inferno, {5} et quoque (o)ibi ut clamores, si ardentes sunt. @1 ipsae voces non ibi audiuntur, sed solum affectiones quae sunt boni et veri$ @2 i in coelo$ @3 sint$ @4 i ibi,$ @5 i quia inde sunt,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church