9206. `Et fient mulieres vestrae viduae': quod significet quod bona apud illos peribunt, constat ex significatione `mulierum' quod sint bona, de qua n. 6014, (x)8337; quod `mulieres' sint bona, est quia per conjugium viri et mulieris repraesentatur {1} conjunctio veri et boni; quod per `virum' significetur {2} verum, et per `mulierem' bonum, videatur n. 4510, 4823; et ex significatione `viduarum' quod sint qui in bono et non in veris, sed usque desiderant vera, n. 9198, hic autem qui non desiderant vera, quia de malis qui affligunt viduas {3}; inde est quod per `viduas' hic intelligantur apud quos bona pereunt. [2] Cum hoc ita se habet: qui in bono sunt et non desiderant verum, illi non in bono sunt; causa est quia bonum fit bonum per vera, nam bonum accipit suum quale a veris, videatur n. 9154; bonum conjunctum vero est quod intelligitur per bonum spirituale, quapropter cum perit verum apud hominem, etiam perit bonum, et vice versa, cum perit bonum etiam perit verum, nam distrahitur et dissipatur conjunctio, videatur n. 3804, 4149, 4301, 4302, 5835, 6917, 7835, 8349, 8356; (t)inde cognoscitur bonum ex eo quod desideret verum et afficiatur vero propter usum bonum, ita propter vitam; ipsum desiderium, seu ipsa affectio veri propter vitam, in se spectata est affectio conjunctionis; se habet hoc sicut cibus aut panis quod desiderent aquam aut vinum conjunctionis causa, conjuncta enim nutriunt; se habet {4} quoque sicut lux et calor, lux conjuncta calori producit et vegetat omnia in tellure, at si {5} dissipatur conjunctio, perit quod productum ac (x)vegetatum est. [3] Sicut se habet cum bono, ita se habet cum omni jucundo, amoeno, dulci, consentiente, et harmonico; illa non talia sunt ex se sed ex illis quae insunt; conjunctio facit ut talia sint, et secundum conjunctionem sunt; quae autem inibi se referunt ad bonum, et quae ad verum, intelligentes scire possunt si expendunt, nam omnia quaecumque in mundo sunt, et quaecumque in caelo, ita {6} quae in universo, se referunt ad bonum et ad verum; omne productum ab illis ad utrumque simul, ita ad conjunctionem eorum; inde est quod antiqui omnia assimilaverint conjugiis, videatur n. 54, 55, 1432, 5194, 7022, et quod in singulis Verbi sit conjugium boni et veri, n. 683, 793, 801, 2516, 2712, 4138 fin., 5138, 5502, 6343, 7945, 8339 fin. @1 repraesentetur$ @2 quae est conjugium coeleste; inde per virum significatur$ @3 sunt mali, de quibus hic dicitur$ @4 habent$ @5 i distrahitur ac$ @6 i omnia$