Arcana Coelestia (Potts) n. 9208

Previous Number Next Number See English 

9208. Vers. 24-26. Si argentum mutuo dederis populo Meo, egeno cum te, non ejus ei sicut faenerator; non ponetis super illum usurams. Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, usque ad intrare solii restitues illam ei. Quia illa tegumentum ejus solum, illud vestis ejus cut ejus, in qua dormiat; et erit, quando (x)clamaverit ad Me, et audiam, quia misericors Ego. `Si argentum mutuo dederis populo Meo egeno cum te' significat instructionem (c)(x)eorum qui in ignorantia veri et usque in desiderio discendi: `non eris sicut faenerator' significat quod ex charitate id fiet: `non ponetis super illo usuram' significat quod sic non propter lucrum inde: {1} `si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui' significat si {2} verum scientificum per fallacias ex sensualibus disparetur: `usque ad intrare solis restitues ei' significat quod restituendum ante statum umbrae ex jucundis amorum externorum: 'quia illa (x)tegumentum ejus solum' significat quia sensualia interioribus substrata sunt: `illud vestis ejus cuti ejus' significat quod etiam exteriora investiant: `in qua dormiat' significat quietem super illis {3}: `quando clamaverit ad Me' significat supplicationem ad Dominum: `et audiam' significat opem: `quia misericors Ego' significat quod (c)ex Ipso omne opis ex misericordia. @1 explicetur Matth. ix 17, Luc. v 37, 38, Marc. ii 12 written in m, but see n. 9212 where only Luc. v 36 is expounded.$ @2 vera scientifica... disparentur altered to verum scientificum... disparetur cp n. 9212$ @3 cutis sensualia dormiunt quoque written in m, cp n. 9216.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church