921. Quod 'aedificavit Noah altare Jehovae' significet repraesentativum Domini, constat ex illis quae modo nunc dicta sunt. Ritus omnes Ecclesiae Antiquae repraesentativi Domini erant, sicut etiam ritus Ecclesiae Judaicae; sed principale repraesentativum fuit postea altare, tum holocaustum, quod quia fiebat ex bestiis mundis et avibus mundis repraesentabat sicut significabat, bestiae mundae bona charitatis et aves mundae vera fidei; quae cum offerebantur, significabant apud Antiquam Ecclesiam quod offerrent Domino inde munera; Domino nihil aliud, quod gratum Ei sit, offerri potest: sed posteri, ut gentes, tum etiam Judaei, haec pervertebant, ne quidem scientes quod talia significarentur, cultum solum in externis ponentes. [2] Quod 'altare' fuerit principale repraesentativum Domini, constare quoque inde potest quod antequam ceteri ritus instituti, et antequam arca exstructa, et antequam templum aedificatum, altaria fuerint, etiam inter gentes; de Abramo constat, Quod cum venerit in montem ab oriente Bethelis exstruxerit altare, et invocaverit nomen Jehovae, Gen. xii 8;
Quod ei jussum offerre Isaacum in holocaustum super altari: Gen. xxii 2, 9;
Quod Jacobus aedificaverit altare ad Luz seu Bethel, Gen. xxxv 6, 7;
Quod Moses aedificaverit altare sub Monte Sinai, et sacrificaverit, Exod. xxiv 4-6;
quod fuit antequam sacrificia instituta sunt, et antequam arca exstructa, ubi cultus dein peragebatur in deserto. Similiter quod altaria fuerint apud gentes, constat ex Bileamo, Qui ad Balakum dixit, quod aedificaret septem altaria, et pararet septem boves, et septem arietes, Num. xxiii 1-7, 15-18, 29, 30;
tum quod mandatum, quod gentium altaria destruerentur, ut Deut. vii 5; Jud. ii 2; quare cultus Divinus per altaria et sacrificia, non fuit novum quoddam institutum apud Judaeos. Immo altaria prius aedificata sunt quam noverunt super iis mactare boves et pecudes, et quidem in memoriale. [3] Quod 'altaria' significent repraesentativum Domini, et 'holocausta' cultum Ipsius inde, constat manifeste apud Prophetas: ut apud Mosen de Levi cui sacerdotium, Docebunt judicia Tua Jacobum, et legem Tuam Israelem; ponent suffitum in naribus Tuis, et totum (holocaustum) super alteri Tuo, Deut. xxxiii 10;
ubi pro omni cultu; 'quod docerent judicia Jacobum, et legem Israelem' pro cultu interno; 'quod ponerent suffitum in naribus, et totum super altari' pro cultu externo correspondente; ita pro omni cultu: apud Esaiam, In die illo aspiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt; et non aspiciet ad altaria, opus manuum ejus, xvii 7, 8;
ubi 'aspicere ad altaria' manifeste significat cultum repraesentativum in genere, qui aboleretur: apud eundem, In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, xix 19;
[4] ibi etiam 'altare' pro cultu externo: apud Jeremiam, Deseruit Dominus altare Suum, detestatus est sanctuarium Suum, Thren. ii (x)7;
'altare' pro cultu repraesentativo, qui factus idololatricus: apud Hosheam, Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; fuerant ei altaria ad peccandum, viii 11;
'altaria' ibi pro omni repraesentativo separato ab interno, sic pro idololatrico: apud eundem, Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis, spina et carduus ascendet super altaria eorum, x 8;
ibi etiam 'altaria' pro cultu idololatrico: apud Amos, In die visitare Me praevaricationes Israelis super eum, et visitabo super altaria Bethelis, et succidentur cornua altaris, iii 14;
ubi 'altaria' quoque pro repraesentativo facto idololatrico: [5] apud Davidem, Deducent me ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, et ingrediar ad altare Dei, ad Deum, laetitiam exsultationis meae, Ps. xliii 3, 4;
ubi 'altare' manifeste pro Domino; ita altaris constructio in Ecclesia Antiqua et Judaica, pro repraesentativo Domini; quia cultus Domini peragebatur principaliter per holocausta et sacrificia, et sic illa principaliter significabant cultum repraesentativum, constat quod ipsum altare significet ipsum repraesentativum.