9226. `Septem diebus erit cum matre sua': quod significet statum illorum primum cum veris, constat ex significatione `septem dierum' quod sit status primus illorum qui regenerantur, `dies' enim sunt status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 8426, 9213, et `septem' sunt a principio ad finem, ita plenum, n. 728, 6508; et ex significatione `matris' quod sit Ecclesia quoad verum, ita quoque verum Ecclesiae, de qua n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, (x)5581, 8897; inde sequitur quod per `septem diebus erit cum matre sua' (x)significetur status primus ad plenum seu integer a principio ad finem, quando in veris. Quomodo cum his se habet, in sequenti articulo dicetur.