Arcana Coelestia (Potts) n. 9231

Previous Number Next Number See English 

9231. `Cani projicietis eam': quod significet quod immunda illa, constat ex significatione `canum' quod sint qui bonum fidei immundum reddunt per falsificationes; omnes enim bestiae in Verbo significant affectiones (c)et inclinationes quales sunt quae apud hominem, bestiae mites et utiles affectiones et inclinationes {1}bonas, bestiae autem immites ac inutiles {2}affectiones et inclinationes malas; causa quod talia per bestias significentur, est quia (x)externus seu naturalis homo similibus affectionibus et inclinationibus, et quoque similibus appetitibus et similibus sensibus, gaudet quibus bestiae; sed discrimen est quod homini internum sit, quod internus homo vocatur; qui ita distinctus est ab externo ut possit videre quae in hoc existunt, et regere illa, et compescere illa, et quoque elevari in caelum usque ad Dominum, et sic conjungi Ipsi cogitatione et affectione, proinde fide et amore; qui etiam tam distinctus est ab externo ut separetur ab eo post mortem et dein vivat in aeternum, per haec distinguitur homo a bestiis; sed haec non vident illi qui mere naturales (c)ac sensuales homines sunt, est enim internus eorum homo {3} clausus versus caelum; quapropter nec sciunt discrimen facere inter hominem et bestiam aliud quam quod homo loqui possit, quod etiam mere sensuales homines parvi faciunt. 2 Quod `canes' significent illos qui bonum fidei immundum reddunt per falsificationes, est quia canes immunda edunt et quoque blaterant (c)et mordent homines; inde quoque est quod gentes quae extra Ecclesiam in falsis ex malo erant, a Judaeis dicti sint canes, et pro vilissimis habiti; quod illi `canes' vocati sint, patet a Domini verbis ad mulierem Graecam Syrophoenissam cujus filia a daemonio male agitabatur, Non est bonum sumere panem filiorum et projicere canibus; illa vero dixit, Certe, Domine, verum canes etiam edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum, Matth. xv 26, 27; Marc. vii 26, 27;

(s)quod hic per `canes' significentur illi qui extra Ecclesiam {4}erant, et 3 per `filios' qui intra Ecclesiam, patet: similiter apud Lucam, Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et (x)quotidie oblectabat se splendide; pauper vero, qui erat nomine Lazarus, qui projectus ad januam ejus ulcerosus, et desiderans saturari micis cadentibus de mensa divitis; sed et canes venientes lingebant ulcera ejus, xvi 19-21;

per `divitem indutum purpura et bysso' significantur qui intra Ecclesiam sunt, `purpura et byssus, quibus indutus' sunt cognitiones boni et veri ex Verbo; per `pauperem' significantur qui {5} intra Ecclesiam in pauco bono sunt ex ignorantia veri, {6}at usque desiderant instrui, n. 9209; quod `Lazarus' dictus sit, erat ex Lazaro qui exsuscitatus a Domino, de quo dicitur quod `illum amaverit Dominus,'Joh. xi 1-3, 36, et quod `Ipsius amicus fuerit,' Joh. xi 11, et quod `accubuerit cum Domino ad mensam,' Joh. xii 2; quod `saturari voluerit a micis cadentibus e mensa divitis' significabat desiderium ejus discendi pauca vera ab illis qui intra Ecclesiam in abundantia erant; `canes qui lingebant ulcera ejus' sunt qui extra Ecclesiam sunt in bono tametsi non genuino fidei, `lingere ulcera' est mederi illis modo quo possunt {7}:(s) 4 apud Johannem, Foris sunt canes, incantatores, et scortatores, Apoc. xxii 15;

'canes, incantatores, et scortatores pro illis qui falsificant bonum et verum fidei, qui {8}dicuntur `foris esse,' cum extra caelum aut Ecclesiam. Quod bonum falsificatum, ac ita immundum factum, per `canes' significetur, etiam patet apud Matthaeum, Ne detis sanctum canibus, ne projicite margaritas vestras ante porcos, vii 6:

apud Moschen, Non inferes mercedem scorti, et pretium canis, in Domum Jehovae, quoad votivum quodcumque, quia abominatio Dei tui ambo, Deut. xxiii 19 [A.V. 18];

`merces scorti' pro falsificatis veris fidei, `pretium canis' pro falsificatis bonis fidei; quod `scortatio' sit falsificatio veri fidei, videatur n. 2466, 2729, 4865, 8904: (s)apud Davidem, Circumdederunt me canes, coetus malignorum circumcinxerunt me, perfodientes manus meas et pedes meos; libera a gladio animam meam, et e manu canis unicam meam, Ps xxii 17, 21 [A.V. 16, 20];

`canes' hic pro illis qui destruunt bona fidei, qui ideo vocantur `coetus malignorum'; `liberare a gladio animam' est a falso vastante verum fidei; quod `gladius' sit falsum vastans verum fidei, videatur n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, et quod `anima' sit vita fidei, n. 9050; inde quoque patet quod `liberare e manu canis unicam' {9} sit a falso vastante bonum fidei. Quod trahendi et comedendi essent a canibus, 1 Reg. xiv 11, xvi 4; xxi 23, 24; 2 Reg ix 10, 36; Jer. xv 3, significabat quod per immunda perirent; quod comparaverint se canibus mortuis, 1 Sam. xxiv 15 [A.V. 14]; 2 Sam. iii 8, ix 8, xvi 9, significabat quod habendi essent pro vilissimis qui projiciendi. Quid porro significatur per `canes,' videatur n. 7784. @1 After utiles$ @2 After malas but d$ @3 i illis$ @4 sunt$ @5 i extra Ecclesiam sunt, tum qui T$ @6 et IT$ @7 i n.9031 fin.$ @8 dicantur$ @9 i quod$ De Spiritibus Lunae


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church