Arcana Coelestia (Potts) n. 9264

Previous Number Next Number See English 

9264. `Quia non justificabo improbum': quod significet quod malignitas talis sit contra Divinam justitiam, constat ex significatione `justificare' quod sit insontem declarare et absolvere, hic autem non absolvere, quia {1} dicitur `non justificabo'; (m)quod justificare etiam sit {2}insontem declarare et absolvere, patet a vocis illius significatione forensi, ut quoque apud Matthaeum, Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis, xii 37:

et apud Lucam, Vos estis justificantes vos coram hominibus, Deus autem cognoscit corda vestra, xvi 15;(n) et ex significatione `improbi' quod sit malignitas, de qua supra n. 9249; malignitas, de qua hic dicitur quod sit contra Divinam justitiam, est destruere bonum interius et exterius, quod significatur per `occidere innocentem et justum,' de quibus mox supra n. 9262, 9263; et id destruitur cum negatur Divinum Verum et Bonum, quod a Domino; tunc apud hominem id exstinguitur, ita Ipse Dominus, a Quo omne bonum quod est bonum, et omne verum quod est verum,procedit, quo exstincto homini non amplius est vita spiritualis, ita non (x)salus; exstinguitur id, verum et bonum, cum Divinum Domini negatur, et quoque cum Verbum, nam hoc est Divinum Verum a Domino et de Domino; hoc negare, cum prius agnitum et receptum fide est, et sic exstinguere, est `peccatum contra Spiritum Sanctum, quod non remittitur,' Matth. xii 31, nam Spiritus Sanctus est Divinum Verum et Bonum, quoniam est Sanctum procedens a Domino n. (x)9229; hoc idem quoque significatur per `effundere sanguinem innocentem,' de quo mox supra; quod haec malignitas non remittatur, quia est contra Divinam justitiam, significatur per `non justificabo improbum.' @1 i contra divinam justitiam, quoniam$ @2 absolvere ac insontem declarare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church